502
CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE
quod secundum praecepta Hugenii intra cycloidem suspensumest. Cum enim sic uibrationes nonnisi in exiguos arcus excur-rant, tam paruo spatio arcus circuli, a centrograuitatis descriptus,ad sensum non discrepat ab arcu cycloidis, quem idem centrum de-scriberet, si ad locum suspensionis cycloides aptarentur.
In afiroscopia compendiaria , tubi molimine liberata. Hagae.Comit. 1684.4. noua adiumenta pro usu commodiore telesco-piorum longiorum occurrunt. Ex Heuelii enim experimentis,machin. coel. L. I. c. 19. constabat, telescopia 60 < 3 c plurium pe-dum, tuborum mole propemodum reddi inutilia. Interim ususdocuit, Hugeniano quoque artificio nondum omnes istiusmodipragmatiae difficultates sublatas elfe.
Post obitum Hugenii an. 1698 Hagae Comit. 4. prodiit eius-dem Koar(AoSeaipos, seu de terris coelestibus earumque ornatu conie-Burae , recus Leoburgi 1704. 8- & galiice Amstelod. 1718- 12.Agit hoc libello de habitatione planetarum. Curn terra secun-dum Copernicum inter primarios planetas locum teneat, adeoqueinter eam < 5 c ceteros planetas maxima similitudo intercedat, pro-babile credit, hos non minore dignitate & pulchritudine esse.Cumque in herbarum animaliumque exortu architecti supremi sa-pientia eluceat, si in planetis nihil aliud quam uastae solitudinesre periantur, multum illos dignitate concessuros nostrae telluri,quod quia rationi aduersatur, colligit inde, extare omnino in re-liquis planetis herbas & animalia.
In opusculis posthumis , Lugd. B. 1703.4. praeter dissertatio-nem de corona & parheliis, legitur p. 157 descriptio automatiplanetariis quod secundum theoriam Copernici & proportionesKepleri peringeniose constructum est. Exiguo enim rotarumnumero effecit, ut in tabula plana planetae reuoluantur, quinqueprimarii circa solem, luna uero circa terram, iisdem, quibus incoelo, temporibus, in orbibus eccentricis, qui coelestium ueramdimensionem positumque exprimunt; seruata quoque in singulismotuum inaequalitate, annotataque digressione a plano eclipticae.
dicitur