SECVLI XVII.
519
praesto sint, nequeant, decreuit Rex, ut specula astronomica Pa-risiis erigeretur, in qua scientia illa nobilis , quae abditis quidemin rebus uerfatur, sed publicis commodis, nauigationi inprimis& geographiae, imo & religionis christianae propagationi, tamutilis iudicatur, se imperante maiora caperet incrementa, delon-gius, quam unquam antea, proueheretur. Obseruatorio locusprope S. Iacobi suburbium designatus est editior, fumis & uapo-ribus minus obductus, ad meridionalem plagam, ubi frequentio-res sunt planetarum obseruationes, & unde liber in omnes par-tes prospectus patet. Fundamenta aedificii an. 1667 posita, inlapicidina, unde olim lapides excisi erant, ut muri craffiores tan-to tutius super petra niterentur. Formam operis inuenit clav-divs perraltvs, medicus & architectus praestantisiimus, &in omni scientiarum naturalium genere uersatislimus, quam et-iam in gallica translatione Vitruüii I. 2. exhibuit, & quntuor figu-ris expresiit. Tollit igitur se specula regia supra terram ad octo-ginta pedum regiorum altitudinem, 6c tantundem fere infra fun-damenta deprimuntur. Absoluta, uti dictum, aedificatio an. 1670,habitari coepit a d. cassino, mense septembri an. 1671. uid. ha-mel 1 . c. p. 109. Instructum est Uranoscopium instrumentis ua-riis diligentissime elaboratis. Telescopia inprimis diuersae lon-gitudinis foris & intus disposita, ex quibus nonnulla ad 60 usquepedes & amplius producuntur. Structura totius aedificii ex qua-dratis complanatisque lapidibus sic constat, ut caemento fiis de-uinciendis fere opus non fuerit. Figura gaudet rectangula, cu-ius latus longius XV sexpedarum ab ortu in occasum, breuius ue-ro XII sexpedarum a septentrione in meridiem dirigitur. Versusseptentrionem propylaeum est rectangulurn, cuius latus longiusfex, breuius quatuor sexpedas capit. In angulo orientali & oc-cidentali, lateris in meridiem uersi,duae turres octogonae surgunr,singulae necessariis ad obseruandum organis, horologio, quadran-tibus, uno immobili & muro affixo, in meridiem uerso, 5 c aliismobilibus, item sextante, & telescopiis uariae longitudinis exor-natae, quibus conclauia habitationi astronomorum dicata adiacent.Duo enim semper adsunt ad obseruationes peragendas parati, quo-rum