SECVLI XVII.
$21
Pedemontii pars est, die 8 lunii a. 1635, patre lacobo Cassini, no-bili italo. Postquam domi literarum rudimentis imbutus fuitcontinuauit studia Genuae in collegio Iesuitarum. In poesi lati-na adolescens adhuc sic excelluit, ut poemata eius quaedam, uni-cum aliis, quae praeceptores composuerant, ann. 1646 typis uul-gata fuerint. Contraxerat Cassini amicitiam cum nobili iuue-ne Lercaro, qui postmodum Ducis Genuensis purpuram gessit.Cum eo aliquando in praedium eius se contulit, ubi sacerdos qui-dam libros illi astronomicos monstrauit, quos & peruoluit cupi-de, & aliqua inde excerpsit, sed uanitatem astrologiae mox per-spexit, maxime postquam Pici Mirandulani confutationem astro-logiae legit. Interim magno flagrabat, genuina astronomiae prin-cipia cognoscendi, desiderio, cuius disciplinae cum elementa di-dicisset, pertinaci industria in ea sic profecit, ut ann. 1550 a Se-natu Bononiensi, suasore Marchione de Maluasia, ad suscipiendamin archigymnasio mathescos professionem, Bonauenturae Cauale-rii morte uacuam, nominaretur. Venit igitur Bononiam, ibiquetum docendae mathesi, tum habendis astrorum obseruationibusoperam dedit. Ann. 1652 cometa eluxit, cuius motum unacumMaluasia annotauit & obseruationes Bononienses de cometa ann& i(>j3 Duci Mutinensi dedicauit. Mutinae 1653. 4. p er lspexit tum, cometas pro corporibus fortuito natis haberi non pof-le, sed planetarum genus esse, motusque eorum inaequalitatemex caussis opticis oriri. Eodem anno solutionem problematisastronomia, quo ex datis loci« uero & medio planetae, apogaei&eccentricitatis definitio geometrice fit, de qua'Keplerus & Bul-lialdus defperauerant, praestitit, quae describitur in noua rationeinuemendi geometrice diretle apogaea , eccentricitates Lr' ano-malias motus planetarum. (*) Cum ann. 1653. templi S. Petro-
Vuu ‘ nii
(*) Assumit itidem duos ellipsis, in qua pia neta incedit, focos, iia ut ex eo-rum altero linea motus medii , ex altero tinea motus ueri extenda-tur. Circulus motus medii ellipsin duobus in punctis secat ; aliterac fit in hypothesi simili, a Bullialdo & Wardo excogitata. Interim con-tra hanc opinionem dubia quaedam tnouerunt nicolays mercatorin Actis philoC Societ. Reg. Angi. ann. 1670 ab H. QMenburgw conseri-