Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
534
JPEG-Download
 

$34 e ai*. xv - historia astronomiae

melius, certiusque astra contemplari potuisse, si organa sua nouisdioptris instruere uoluisset. Ad hanc dicam Heuelio scribendamse necessitate compulsum p. 43. affirmat, quia uerendum sibi pu-tabat , ne tanti astronomi auctoritas pretium recens inuentarumdioptrarum minueret, usumque earum impediret. In fine p. 4 6.sq. nouum quadrantis genus exhibet, pro singulis secundis minu-tis, adminiculo rotarum dentatarum, quibus subtilis graduum par-titio efficitur, reperiundis. Enimuero cum constet, Heueliumiam a. 1641 speculam suam astronomicam instrumentis magnis &summo studio diuisis exornasse, hisque multis, antequam dioptrae te*lescopicae innotescerent, annis, coeli dimensioni feliciter & ac-curate, quemadmodum d. halle tvs ore scriptoque testatus fuit,uacasse, euenit, ut Hookius non eam, quam sperabat, hoc tracta-tu gratiam a peritioribus inierit, uid. bvllialpi & halleii epi-stolae ad Heuelium p. i;8- 188- edit. Olhosii.

Eodem anno Hooke edidit tentamen pro probanda per obfir -VGtionts telluris revolutione ,Londini 4. E sermone Ahglicänoin latinum transtulit gvil. nicolson, Coli. Regiri. Socius O-xonii. Describit nempe experimenta, telescopio 36 pedum, inCollegio Greshamensi ad perpendiculum firmato, capta in stellalucida capitis Draconis, per uerticem Londini transeunte: quam27 uel 30 scrupulis secundis uertici propiorem conspexit in sol-stitio hiberno, quam in aestiuo, unde parallaxin annuam stellaetertiae magnitudinis 40 circiter secundorum colligit, u. whisto-ni praelect. astron.p. 3 6. quae tamen opinio multis difficultatibuspremitur, gregor, astron, geom. p 276,

Descriptio belioscopii , & aliorum instrumentorum ab Hookiocompositorum, prodiit Londini a. 1675. 4. anglico sermone, agi-tur ibi de diuisione quadrantis astronomici, ut prima & secundaminuta referat, u, Doppelmayer de instrum. astronom. p. 153.

In operibus uero poflbumis a. 1705. anglice Londini. f. uul-gatis, uariae quoque meditationes astronomicae leguntur. Exmaculis solisatmofpbaerae eius existentiam concludit; maculas pro

nubibus