Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
538
JPEG-Download
 

CAF. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE

Flamstedianis minime consequatur, censet. Flamstedius natus eftDerbiae d. 19. Aug. 1646. diem supremum obiit Grenouici d. 31.Dec. 1719.

CXXXIV. A. 1676. Londini 8- NICOLAVS MER-CATOR, Holsatus, edidit institutionum astronomicarum libros, demotu a sirorum communi c f proprio , secundum hypotbeses ueterum&f recentiorum praecipuas, de hypotbeseon ex obferuatis conftru&io •ne, cum tabidis Tychoiticis lunaribus, luaesolaribus Rudolpbinissolis, fixavum quinque errantium,earumque usu, praeceptis i? ex-emplis commonstrato, quibus accedit appendix, de iis, quae noui/fimistemporibus coelitus innotuerunt. Iam antea a. 1664. Londini f. by-potbefin nouam astronomicam in lucem dedit. Ibi, exemplo Bulli-aldi & Wardi, angularem planetae motum aequabilem, ad pun-ctum peculiare, quod inter ellipsis centrum & focum eius superio-rem haeret, referendum censuit. Cum enim obseruasset, focumsuperiorem ideo medio motui aequabili minus sufficere, quia fo-cus iste a centro nimis remotus est, relictis caussis motuum physi-cis, ad diuinam, quam uocat, sectionem recurrit, & distantiam in-ter centrum & focum, secundum mediam & extremam rationemsecat, ita ut maior pars sectionis ad centrum ellipsis, minor ad fo-cum superiorem pertineat, & ut punctum illud diuinae sectionis,inter centrum & focum superiorem medium, motus medii angu-laris aequabilis centrum constituat. Quae quidem hypotheiis in-ter approximantes ceteris melior existimatur, u. whiston prae-lect. astron. p.290. Alias Mercator inprimis geometriam & analy-sin illustrare annisus fuit, in logaritbmo technia, siue methodo no-tia, accurata & facili construendi logarithmos. Londini. 1678.12.

CXXXV. Ann. 1677 & sequentibus, pulcherrimis qui-busdam inuentis astronomicis inclaruit O L A V S ROEME-R V S. Cum ann. 1671 Picardus Hafniae & Vraniburgi ob-seruationes coli geret, operam illi sociam praestitit Roemerus,eique peracre ingenium sic probauit, ut Picardus in galliam re-vertens Roemerum comitem sibi adiungeret. sedulo igitur con-tinuata