SECVLt XVtI.
5 59
suae; & planetas omnes graues esse in se mutuo. Sigillatimqueuires, quibus primarii planetae perpetuo retrahuntur a mo-tibus rectilineis, & in orbibus suis retinentur, respicere so-lem ; & uires, quibus secundarii planetae, ueluti luna, item cir-cumiouiales, & circumßturnini , a motibus rectilineis retra-huntur, & in orbibus suis retinentur , respicere centrum pri-marii, quem ambiunt, ipßsque uires illas esse reciproce ut quadra-ta distantiarum a centro, uersus quod tendunt. Hinc sequi,quod,radiis a centro rrtotus ad planetam ductis, areae semper abscindan-tur temporibus proportionales, siue, quod eodem recidit, quodquadrata temporum periodicorum sint ut cubi mediarum distan-tiarum a centro suo. Quomodo autem ex his uiae planetarumellipticae, aliorumque, quae in motibus eorum dilucidanda ueni-unt, momentorum demonstratio consequatur, quin etiam difficul-tatum, quae calculis nostris minime subiici possunt, rationes intel-ligantur, alio loco rectius exponitur. Eandem theoriam magnusille geometra experimentis & obseruationibus cometarum astrono-micis accommodat, & monstrat, in cometis similem grauitatem,& eorum traiectorias ellipticas esse, sed adeo eccentricas, ut parsilla orbitarum ellipticarum, quae mundum planetarium spectat, &quae circa solem & terram uerßtur, siue quam nos terricolae ui-dere possumus, tantillum a lineaeparabolicae parte caruata & con-generi diserepet, ut loco ellipseos parabola, contemplatu quippefacilior, sine sensibili errore assumi poffit. Siquidem ex geome-tria constat, ellipses concentricas in circulos, infinite autem eccen-tricas in parabolas degenerare, conf. whiston praei, phys. ma-them. p. 343. h enR PFMBERTON View of Sir Newtons pbiloso *pbie. London. 1728- 4. Lib.II. georgii petRi domkii philo-sophiae mathematicae Newtonianne illustratae Londini x 730. 8*Tomum II. Part. III. p. x 19. ubi systema mundi, secundum theo-riam Newtomanam, describitur.add. Voltaire demens de In pbi-lofopbie de Newton mis ä la protee de tont la monde> Amstelod.1738. 8- cap. XIX. sq.
Alterum Newtoni inuentum, quod astronomiae profuit, &proderit in posterum, est telescopium eins c at adiop trienni , (refle-
cting