Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
561
JPEG-Download
 

S E C V L I XVII.

Iff

CLX. A. 1689. Attis Eruditorum Lipßenßbus JV 1 . Febr.p. 82. GODOFREDVS GVIL 1 ELMVS LEIBNIT 1 VSinferi curauit Tentamen de motuum coeleflium caussis. Placet illiopinio uetustissima, quae motus coelestes 'ab ambiente fluido re-petit, ubi nihil aliud fuperesse indicat, quam ut ostendatur, quo-modo hae caussae ab orbibus deferentibus quidem sed fluidis ori-antur. Monstrat igitur, secundum naturae leges omnia corpora,quae in fluido curuam lineam describunt „ ab ipsius fluidi motu re-gi. Omnia enim curuam describentia, ab ea recedere conanturper rectam tangentem; oportet ergo sit quod coerceat, & cum ni-hil contiguum sit quam fluidum, necessum est, fluidum contiguumin motu sit. Hinc sequitur, planetas moneri a suo aethere , siuehabere orbes fluidos deferentes & monentes, ita quidem, ut cir-culatio motus planetarum legi, experimentis comprobatae, nempeut radiis a sole ad planetam ductis, areae femper abscindantur tem-poribus proportionales , congruat. Hanc circulationem uocatharmonicam , quia, positis distantiis a centro crescentibus aequali-ter, f. arithmetice, circulationes decrescunt in harmonica progresisione, quippe quantitatibus in progressione arithmetica positisreciproce propotionales: quae est harmonice proportionalium pro-prietas. Ponit porro,planetam moueri motu duplici,siue compo-sito ex circulatione harmonica orbis fluidi deferentis & motu pa-racentrico, accessus ad solem, & recessus ab eodem.

Postea quaerit legem grauitatis, quae iuncta cum conatu cen-trifugo mobilis harmonice circulantis, motum faciat paracentri-cum, qui una cum circulatione harmonica mobile in ellipsi cir-cumagat. Dubia aliqua huic hypothesi obiecit gregorivsastron. phyf L. I. prop. 78- p. 101. quibus Leibnitius respondet inAttis Erud. Lips a. 1706. p. 446. Elogium Leibnitii scripsit fon-tenelle H. A. R. 1716. p. 115. lucem adspexit Lipsiae a. 1646.23. Iun. exiit e uiuis a. 1716. d. 14.N0V.

CLXI. A. 1689. Traiecti ad Rhenum 4. IOANNES LVYTS,philosophiae professor, edidit institutionem astronomicam , inqua dottrina sphaerica atque tbeorica , intermixto usu sphaerae

Bbb b coele-