5 68
CAF. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE
6c fixarum,nec non de aspectuum efficacia multas hypothescscom-memorat; uerum desidero confirmationem, quam ipse agnoscitab experimentis repetendam esse: haec quamdiu deest, non mi-nus Cockii quam ueterum arbitraria iudicia temnuntur. Interimdefensorem Cockius inuenit Hamburgi, d.matthaevm slv-tervm, ciuitatis syndicum, qui theoriam eius oi.seruationibuscomprobare studuit. Auctor anonymus obseruarionis HalensisXX Tom. III. p. 394. affirmat, Sluterum Cockii assertiones curio-sis obseruationibus prosecutum , nona commentatione fic illustrasse ^ut merito dici possit , fi non rem , saltem ueritatem & usum eius tprimus reperijse.
CLXVII. Ceterum astrologiae genethliacae pretium fini-ente hoc feculo prorsus euiluit, & quicunque fuit genuinae astro-nomiae addictior peritiorue, is paganum hunc errorem, tanquamtemerarium & stolidum, reiecit. sigillatim a Statibus GermaniaeProtestantibus abusiis eius in calendariis emendatis edicto a. 1699Ratisbonae publicato sapientissimo consilio prohibitus fuit. Me-teorologica quoque "diuinatio ex astris deducta fidem amplius noninuenit, quia, quaecunque de eius principiis tam ueteres quamrecentiores tradunt, arbitraria sunt, & absque fundamento asse-runtur, constantique experientiae testimonio confutantur. Nemoenim hodie eruditorum tam credulus est, ut inanibus dictis,quorum ratio reddi nequit,decipi se patiatur. Quamuis autem,fecundum newtoni theoriam, de mutua grauitatione corpo-rum coelestium, coniunctionibus planetarum motus eorum non-nihil perturbari, & inaequalitates exiguae,quales etiam obleruado-nes prodere uidentur, ita oriri possint, u. princip. philos nat.ma-them. L. III. prop. iz. 14. pemberton conspect. phil. News.11. 2. §. 6. tamen, utrum inde, & quales effectus in terram redun-dent, nondum liquet, & diligentiori posterorum peruestigationi& diiudicationi relinquendum est.
CLXVIII. A. 1692. IO ANNES PHILIPPVS aWVRZELBAV, quem cometa a. 1680in admirationem rapuit,& ad attentiorem coeli contemplationem adduxit, cu$n antehac,
partim