580
CA T. XVI. HISTORIA ASTRONOMIAE
las emendatiores esse omnibus , quae antea prodierunt; liquiden»pleraque illarum momenta obferuationum dexterrime melioris-que notae organis factarum, fide innotuerunt, < 3 c calculi ex illissubducti subinde experimentis confirmantur. De editione Germa-nica Klimmii infra dicetur §. 41. Eidem astronomo praestantissi-mo acceptum ferimus modum, ßellas fixas illustriores, & planetasinter diu per telescopia , adeoque ope organorum , quibus dioptraetelefcopicae applicatae sunt, obseruandi, quae res ad augendamastronomiam magnam utilitatem attulit. Comment . A. R. a. 1700.
P . 37 6. taceo uarias Hirei obseruationes pastini in commentariisarisinae academiae sparsas, nec non opera geometrica, gnomoni-ca & mechanica , quae alius loci sunt. Gestit Parisiis mathema*tum & architecturae professionem; diem clausit d. 21. Apr. a. 1718.ftet.78. u. H. A. R. 1718- p.95.
Absolutis tabulis Ludouicianis, Regia Academia ScientiarumParisina decreuit, ut quotannis ex illis ephemerides , prioribus ac-curatiores, ederentur. Hic labor impositus fuit G A B R I E L IPHILIPPO de la HIRE, Philippi filio, qui ephemerideseiusmodi pro annis 1701. 1702. sq. ad meridianum obseruatoriiParisiensis uulgauit: quae Amstelodami recusae sunt: editioni Ba-tauac ann. 1701 breuis dissertatio de usu ephemeridum praemitti-tur. In diario hoc astronomico receptus pridem ordo seruatur.loca saltem nodi lunaris uera, non pro singulis, sed pro denis die-bus columnae motuum planetariorum subiiciuntur. Additur ephe-meris longitudinum , siue tabula immersionum & emersionum pri-mi satellitis iouis.
VI. A. 1702. Oxoniae. f. DAVID GREGO RIVS, Med.D. astronomiae professor Sauilianus, in elementis aflronomiatphyficae geometricae nouis passim hanc scientiam ueriraribusau-xit. Postquam nempe Newtonus ex unico & naturae consenta-neo principio, lege nempe grauitatis * motuum coelestium caus-ias physicas deduxerat, necessarium erat, ut secundum hanc theo-riam uniuersäe astronomiae systema componeretur. Hunc labo-rem fibi surasit, accurateque exantlauit auctor huius libri, in geo-metria