S E C V L I X l l X.
605
In ambulacro infimo uerfus septentrionem aliquot barometra& thermometva , in gratiam obferuationum meteorologicarum, in-tra arcam suspensa sunt.
In specula hac, quotiescunque per tempestatem, quae pro-pter Neuae exhalationes saepe nubila & caliginosa est, licet, an-notantur:
1. Solis transitus per meridianum, una cum meridiana eius alti-tudine.
2. Transitus macularum solis insigniorum per meridianum.
3. Culminationes planetarum, siue noctu siue interdiu euenian^quem in finem tubus sextantis muralis adhibetur, & ne interdiucamera obscura opus sit, tubus chartaceus uitro obiectiuo ap-plicatur, qui radios a latere aduenientes arceat.
4. Occultationes planetarum & fixarum a luna, noctu diuque.
5. Immersiones & emersiones satellitum iouis.
6. Eclipses luminarium.
Ceterum refractiones lucis siderum hactenus Petroburgi ni-hil fere differre ustae sunt ab iis, quae Parisiis pridem aCaffinio ex-ploratae & definitae fuerunt.
XLIV. Eodem tempore fratrem in Rusilam comitatus est D.LVDOVICVS de L’ ISLE, de la Croyere , Academiarum Pa-risinae & Petropolitanae astronomus peritisiimus. Is non modoPetroburgi sideribus speculandis operam dedit, sed etiam longa,in uarias remotislimasque Rustici imperii prouincias, itinera susce-pit, ut ibidem astronomiae & geographiae incrementa promone-ret. Nuper ex Siberia reuersus, rarissimarum obseruationum ap-paratum reportauit. In Commentariis Acad. Petropol. Tom. I V.a. 1729. narratur, quod idem Archangelopoli longitudinem per-pendiculi horologii dimensus, deprehenderit, eam parte fere se-ptima, uel tribus uicefimis unius lineae Parisinae, pendulum sim-plex Parisiense superare, u. A Si. Erud. 1737. p. 226. Obseruatio-nes luminisborealis, in Russiae regionibus septentrionalibus a 1727.
Ggg g 3 1728,