€tz
CAP. XVI. HISTORIA ASTRONOMIAE
tur, & de annulo faturni, una cum expositione compendiaria fy«stematum Cartesii & Newtoni. auctore PETRO LVDOVI-CO de MAVPERTVIS Acad. Reg. scient. Paris. & Londin.Sodali. Cum multis hodie indiciis constet, corpora mundi tora-lia, ueluti planetas & stellas fixas, continuo uertiginis motu cieri,massam uero uniuscuiusque ui grauitatis uersus centrum eius ur-geri, auctor celeberrimus in eo occupatur, ut inquirat, quamnamfiguram, ui grauitatis & motu uertiginis induere debeant: &cumin eorum numero sit terra, primo expendit ea, quae hactenus defigura eius innotuere. Rotunditas eius ex phaenomenis manife-sta, sed sphaericitas assumitur , quod obuiis quibusdam experi-mentis satisfacit. Ex obseruationibus de oscillatione penduli pro-pe aequatorem retardata, sequitur, eam prope aequatorem tur-gere magis & attolli, & uersus polos deprimi, unde rationem dia-metri maioris Lc minoris Hugenius, Newtonus, Hermannus de-duxere. Verum obseruationum a Caffino & Maraldo captarumfide, diameter aequatoris minor esse debet, quam axis per polosductus. Sed quia figura a grauitate & motu uertiginis pendet, decaussa grauitatis disquirendum erat. Duae autem hic occurruntopiniones, altera Cartesii de uorticibus, altera Newtoni de attra-ctione. Cartesii uortices legibus Keplerianis minime congruunt,nec illis filuandisea sufficiunt, quae uel Hugenius uel Bulhnge-rus in medium attulerunt. Circa Newtonianam hypothesin an-ceps auctor haeret, & fatetur, se nec grauitatis uniuerfalis, necvis attractiuae distinctam habere notionem. Praemissis proposi-tionibus de sphaeroidis fluidi, & torrentis circa axem quendammotu uertiginis abrepti, figura, eas ad corpora coelestia applicat.Nimirum pro materiae gyrantis densitate & celeritate diueria, ua*rias etiam nasci posse corporum coelestium figuras arbitratur. Pla-netas sphaeras esse, excepto ioue, cuius sphaeroidica figura obser-vationibus deprehenditur. Quin non dubitat, omnis generis fi-gurarum diuersitatem in diuenis coeli regionibus occurrere, cumnulla subsit ratio, cur innumerorum corporum totalium in uni-verso figuras ad uniformitatem, in paucis a nobis obseruatam, re-ducere uelimus. Dari forsan stellas, quae plani circularis figuram
habent,