Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
8
JPEG-Download
 

eminent prope folii pcdiolum; evidenti productione patent aestate,gem-marumque more conduntur, transacta ut plurimum hveme aperiun-tur. Anticipata ipsorum productio in moro , Lee. delineabitur; cu-

riosorum, variis additis configurationibus, compositionem describeretentabo: Etenim in quibusdam simplicioribus primo surculi substantia,ubi semen conditur, in ovale corpus extenditur, cujus tamen caro, seupericarpium, in prima productione non patet, sed sensim augetur: Abhujus extremo erumpunt a laciniato cortice calycis folia; ab eodempariter segmento floris folia emergunt, quse utriculis, seu globulis or-dine positis fibrarum lignearum & spiralium productione constant.Circa solia haerent caecae appendices, fungi, pili, & similia, glutinosumhumorem fundentia. Eundem exortum stamina sortiuntur, quae fre-quenter capitulo seu apice, farinaceam substantiam continente, pollent.In aliis foliorum dc staminum exortus infra ovale corpus, femen con-dens, observatur, ita ut flos seminis capsulam tegat, ut in vite & simii.Sensim contabescunt folia, Lc stamina, & postremo decidunt. Consi-milium florum structuram exponam, delineatis praecipue heliotropecardui , cucurbita , 8c fylvestrium plantarum quibusdam floribus.

Subjectum seu contentum femen diversis capsulis seu involucris fo-vetur, quae uteri munus explent. In pluribus in fructum esui aptumexcrescit, cujus partes exarabo, & primo pericarpii structuram, exor-dio sumpto a ficu , qui exterius cortice tectus reticulares fibrarum plex-us una cum contentis tracheis continet; a quibus oblongae stiriae, qui-bus pericarpii moles excitatur, versus centrum deducuntur, qua? hincinde utriculis succo turgidis stipata; tandem eleganti extremitate femenosseo cortice circumdatum custodiunt. Cerasorum , uvarumque caro re-ticulares pariter fibrosos plexus, « quibus penaent uuicuii, possidet.Pyrorum & cydoniomm malorum pericarpium fibroso reti coagmentatur,quod tartareis quibusdam globulis, seu nodis, firmatur, area: veropendentibus utriculis perbelle replentur. In granatorum fructu circafemen, radiorum instar, graciles utriculi succo turgidi situantur. Ele-gans est mali aurantii Lc limotiii pericarpium, cujus exterior caro con-cavitates efformat, quae utriculis, vclut intestinulis excis, acido succorefertis, repletur, quibus contenta femina stipantur. His lucem feretomnium elegantistima evidenfque cucurbitae caro, qux fibrarum lig-nearum falciculis, tracheas continentibus, constat, a quibus pendent u-triculi 3 illi vero a pediolo fructus emanantes, mox interius circularesredditi, extremo tandem fine, a quo femen pendet, in mediam hiantcavitatem, vclut in corde, carneis lacertis Lc fibris valvulas firmantibus,accidit 5 Lc ita tota pericarpii moles excitatur, & in hos solvitur. Infragaria oppositus fervatur situs, pericarpium enim interiora tenet, &femina exterius exhibet. In nuce, amygdalis , & similibus, pericarpii pa-rum excrescit, quod adaucto semine contabescit, relicto olseo putami-ne, quod in amygdalis elegans est. In avellanis , cupeffu, & sino ligneusfit cortex, vicelque pericarpii supplet. In glandibus & castaneis mem-braneum extenditur involucrum ; illae, ligneo calyce donantur $ istisverd spinosum additur inyolucrum echini instar,& interius villosi utri-