D E
CORTICE.
P Lantarum organicum corpus ad varia Natur« obeunda mu-nera suis integratum partibus, anatomici cultri vel saltemoculorum aciem non eludit $ & licet quaslibet ipsius parsomni vasorum contextura donetur, varias tamen in ipso, ve-lut in animalibus, regiones designari possunt. Insignior parsoccurrit, qua arbores, plasraque herbarum attolluntur: hasc radicibusquasi laciniato fui extremo affixa terras, reliquo solvitur in ramos, aquibus folia, flores, & tandem semina pendent. Variis insignitur no-minibus ; caudex enim, stipes, & truncus, dum in arboribus, caulisautem in herbis, speciatim vero in fistuloris calamus appellatur, scapusin leguminibus, & culmus in frumentis vocitatur. Hasc velut insignisthorax, magnaque Naturas officina censenda venit; plurium namquevasorum viscerumque compage donatur, quas ut facilius vegetent suo-que in munere custodita perennent, exteriori amictu foventur, velutanimalibus accidit, quas suis cooperiuntur integumentis. Exteriusitaque hoc involucrum, quo quasi corio Natura utitur ad contegen-dam totius plantas peripheriam, Cortex dicitur, interdum Viscus ap-pellatur. Ut autem ad interiora rimanda viscera pateat aditus, hujus-modi primo examinandus venit, & exordio lumpto a simplicioribusad arborum implicatiores ltrudturas procedet exercitatio.
In Tritico itaque Indico i . exterius, corticis loco, sub cuticula per Ion- xgum fibrosum rete A excurrit, diversas areas B varias figuras efformans,evidentius autem patent, ubi subrubescit cortex. Exaratas areas utriemlis replentur, quorum copia cauliculi reliqua moles componitur.
In portulaca , prascipue majori, 2.crassior est cortex, ejusque exteriorsuperficies tenui obvelata epidermide fibrosum rete A exhibet, parumeminens, cujus spatia utriculis B occupantur, qui diaphano succo tur-gent: Licet autem confusa serie disponantur, & coaptentur, crassam ta-men zonamC, qua corticis corpus excitatur, componunt: plurium an-gulorum constant forma ; magnitudo quoque varia est ; exterioresnamque D minores sunt, medii vero ampliores. Utriculorum hasc zo-na ligneis fibris in cylindrum dispositis nectitur.
Cichorii 3. cortex potiori constat partium apparatu, vel saltem,quasveniunt in compagem, manifestius nobis patent. In hujus tegmento ho-rizontali exterius utriculi minimi A sub tenui cuticula, pilis conspersa,locantur, horumque copia, tota corticis crassities usque ad ligneamsubstantiam B cauliculi scatet. Inter has, ligneas fistulas, seu fibras, infasciculum C coagmentatas, per longum excurrunt; vasa quoqu claffi-. fera D patenti hiatu lac effunduntNectitur autem ligneo cauliculo B,cujus descriptio inferius habebitur.
. G Mani-
0
»