Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
5
JPEG-Download
 

Anaiome Plant drum.

rum aliqua iterum inclinata, & separata, rete efficiunt, unde tot deli-neata reticularia involucra, quibus lignum ambitur. Subintrans ita-que humor sursum ascendit, & quasi suspenditur; singula namqueportio, qutc invicem fibrarum frustula unit, cimi parum interius emi-neat, valvula vices supplet, & ita minima quaelibet guttula veluti perfunem, seu per gradus, ad ingens dcducitur-fastigium. Hunc autemascensum non tantum fistularum interior asperitas juvat, sed & suc-cessiva aeris temperies, (calida sc. & frigida , ex diei noctisque variiscraffibus,) cjufquc elasticus motus, qui exteriora corticis involucra ur-gens, contentorum liquorum motum superiora versus 1 promovere &cjuvare potest z qua; singula sagacioribus Mechanicis demonstranda re-linquo. Ab expositis fistulis horizontales utriculorum Ordines pen-dent, & erumpunt: Etenim dum tenelli adhuc corticis fistula; vi evel-luntur, continuatas utriculorum appendices subsequuntur ; & gallarumdiligens indago hujusmodi exortum prae ccctcris indicat: quod Folio-rum 6c Pcricarpii icones abunde demonstrabunt. In hos igitur trans-versales utriculos ascendens humor, chyli instar,exoneratur, ibique lon-giorem passus moram, antiquiori succo intime commixtus, & fermen-tatus, in naturam alimenti exaltatur z unde in quibusdam vegetantiumutriculis, praeter inutilium transpiratum, debitae succedunt praecipita-tiones, tartareae praecipue materiae, non dispari ritu, ac sit in elicitis qui-busdam vegetantium succis, diu in naturam vini fermentatis, a qui-bus tartareae praecipitatae partes, circa continentis vasis superficiem fub-sidentes, concrescunt. Hujus itaque concretione continentium utricu-lorum ordines petnficantur,ut in querem, populiquc cortice, tesserarumsub forma, admirati sumus. Copiosus adnioduiTl in COrticiS hujuf-modi horizontalibus appendicibus excoquitur succus, qui ligno reli-quisque plantarum partibus distribuitur ; unde nil mirum, fi cortexabundantius & validius pabulum, prae reliquis plantarum partibus, ig-ni subministret.

An expositi humoris concoctio in utriculis celebrata nutritivum il-lum succum edat, quem in cupreffo , pino, & abiete terebinthinae speciemiramur ; in aliquibus, ut ficu , tithymalo , cichorio , apio rufi ico, ctc.lactis instar, dubitari potest. Peculiaria enim haec vascula, {arteriarum,vel saltem nervorum , instar,) non solum corticem, sed & lignum, 6creliquas vegetantium partes irrigant, & concocto turgent succo, quilonge elaboratior videtur ac est humor ligneis fistulis contentus.

Praeter exaratam alimenti coctionem, peculiari videtur cortex mu-neri dicari ; auctioni scii. & vegetantium incremento : Arborum e-nim augmentum contingit, (ut suo loco indicabitur,) novis singuloanno additis fibrarum involucris, qua; horizontalibus utriculorum se-riebus implicita sensim soliditatem nanciscentia, tandem veram ligniobtinent substantiam. In libro , Natura quoquo tempore fibrarumordines de novo excitat, vel saltem augmento manifestat, quas defe-rendae alimoniae, permittente mollitie, assuescere cogit, & tandem fir-matas, contiguis ligni partibus haerentes applicat, & ita fit novum, in-ducta ligni zona, trunci & ramorum augmentum. Ex hoc colligere

H fas