12
Marcelli Malpighii
fibrarum textura non raro comprimuntur. Tenui probabiliter exci-tantur membrana, quae soliditatem tractu temporis concipit affulbsucco, quo tabe consumpto, laxa mollisque superest pellicula. In iis-dem etiam consumptis lignis vascula, utriculos ipsos reticulariter am-bientia, occurrunt; unde conjectari licet, vasorum plexibus transver-salium sacculorum ordines irrigari; & in medulla; utriculis sambuci ,ebuli, & similium, multiplex vasculorum plexus luxuriat, quo singuliambiuntur. Enascuntur probabiliter a rectis ligneis fibris tum corti-cis, tum ligni; nam in utrisque utriculorum ordinibus unam eandem-que naturam reperiri dubitavimus. In quibusdam Caulibus (ut di-versis indicavimus iconismis,) lignea dispergitur portio, in peculiaresrecollecta fasciculos; & hinc inde pendent utriculorum ordines: InArborum vero truncis lignea portio,continuata a cortice in medullamimplicatione, radiosas excitat partes, quae hinc inde ab appensis &productis utriculorum seriebus ambitur. Et sicut in Caulibus, utri-culorum ordines, ex situ & continuitate a fibris enasei probabiliterevicimus, ita in truncis non incongrue enunciare possumus. Non i-dem est utriculorum situs m arborum caudice, ac sit in reliquis plan-tarum caulibus 5 in illo enim cum ligneis fibris, a quibus exoriuntur,horizontalster ducti, angulum rectum effbrmant, & elegantem impli-cationem cum contiguis fibris sortitas, rectam fere horizontalem line-am designant z quod in caulibus non ita contingit, cum hucusquediversimode locari viderim. Utriculorum exortum gallarum indago,(alias exponenda,) indicare videtur, in qua prae caeteris a ligneis fibrispendent 6c emanant copiose utriculorum ovalium appendices, qui-bus galU corpus conglobatur ; foliorum pariter, florumque structu-ra, S: pericarpium ipsum, (luis locis illustranda) ulterius confir-mant.
Transversales utriculorum ordines, a ligneis fistulis pendentes, in fa-fciculos dc fascias recolliguntur, quas in quercu insignes mirati fumus.In Fruticibus, & in quibus non valde crassum est ligneum corpus, 8ccondita medulla ampla est, a cortice, utriculorum appendices in me-dullam deducuntur, & in ipsam laxantur : In grandioribus tamentruncis, dc Arborum ramis, non quaelibet utriculorum faseia a corticededucta medullam attingit, sed nonnulla circa medium obliteratur,novis subortis in penitioribus ligni circulis. Quare rationi consonumvidetur, a ligneis fibris ffequentissimas promi hujusmodi appendices,seu ab ipsis pendere exaratas utriculorum stirias, quae contiguis unitas,Öc horizontalster situatae, inaequalis longitudinis fasciculos ceu conge-riem efformant, quorum tanta est quantitas, & magnitudo, ut fere ae-quent reliquorum vasorum numerum & magnitudinem. Transversa-les utriculorum ordines, a cortice emanantes, per ligneas fibras pro-ducti interius in medullam exonerantur, unde eadem natura in utris-que repentur ; quandoque cortex, cum sit veluti ligneus infans, cu-jus partes nondum adoleverunt, nec firmatas subsistunt, suae auctionismateriam in peridentibus utriculorum seriebus fovet 6c fervat; medul-la vero in tenellis Öc paucorum mensium surculis, quasi interior cor-tex