Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
16
JPEG-Download
 

Marcelli Malpighii

i o

Respirationis usus licet tantam nobis importet necessitatem, adeo ta-men obscurus, mihique adhuc ignotus est, ut post multas meditationesea tantum mihi repetere liceat, qua; alias subindicavi. Cum enim vege-tantium succi fermentationem & fluiditatem subire debeant, (alias nul-la succederet nutritio, & auctio,) ideo trachearum ope turbativum &summe activum separatur, quo & stuiditas promovetur, Le fermen-tabo excitatur; diversae namque salinae particulae, quae praecipue inplantarum vasis abundant, facile concretionem subirent, nisi intestinoagitatae motu perpetuo dissociarentur, ut animalium liquoribus, &languini accidit, cui pulmonum ope turbativus affunditur succus, un-de fluiditas, & fermentationis occasio. In nobis & perfectis animali-bus non parum aeris ingurgitatur, quo &c ventriculus & continuataintestina tument; hunc autem cibariis, coctionem subeuntibus, intimemisceri probabile est, propriosque sales & praecipue nitrum per deli-quium separatos affundere, non solius cibariorum solutionis gratia, sedetiam ut debita communicetur fluiditas. Quare fortasse in arborumplantatione altae excitantur per longum ante tempus foveae, ut ambi-entes terra: partes praecipitatis ab aere salibus impraegnentur, & affusatandem iterum aqua, multo immixta aeri, tenellis plantatae arboris ra-diculis debitos subministret sales. In hunc etiam finem circa radicesarte parantur vacuitates pro continendo aere. Idem etiam contingitin terrarum cultura; eatenus enim proficua est aratio, non tantum,ut facilius sales, liberiores redditi pertranfeunti aqua:, solvantur, sed utfacilius Sc copiosius impraegnetur terra praecipitatis a contiguo aerenitro, & reliquis silibus, quibus vegetatio promoveri potest.

Dum potiores usus aliorum sagacitas detegit, cursim subnectam ego,contentum in tracheis aerem neceffario easdem pati proportionaliteralterationes, quas extra subit, ita videmus liquidum humorem, quolignea fibri & transversales utriculi replentur, urgente frigore glaciemconcipere, < 5 c vehementi illa rarefactione difrumpere fibrarum compa-gem, & robustissimas etiam arbores, oblongis excitatis hiatibus, dila-niare & lacerare: Rarefactionem itaque & condensationem inclusus aerexperitur, variata feil. aeris temperie non ex sola tempestatum mutati-one, sed ex successivis diei & noctis immutatis crasibus. Et sicut in no-bis, reliqmsque sanguineis analogis, respirationis motus, dilatio scii. &constrictio, interpolatis impulsibus promovet chyli & aliorum succo-rum motum per lactea & consimilia vasa; ita ex trachearum dilatati-one, intus turgente aere,neceffario urgentur interceptae lignea; fibrae, &horizontales utriculorum appendices, & ita probabiliter fit contenti-succi expressio in contiguas partes; remittente vero tumore, laxioresredditi utriculi, & fistula: lignea:, facifius novum admittunt humo-rem ; unde etiam in lignis ipsis, igni appositis, exeuntem copiosehumorem ab extremis fistularum orificiis passim videmus.

In herbarum arborumque compage, ultra tracheas & fistulas, pecu-liare vasculum interdum deprehendi diximus, terebinthina , gummi,quandoque concreto ct proprio refertum succo, öc humore. Hujus in-T A B. dugo feliciter succedet in ebulo 30; cujus segmentum, ultra lignearum/ fistula-

/