Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
20
JPEG-Download
 

lucrum valde crassum; quod a primordiis mucosum est, tractu tamentemporis osseum redditur, candidum, & durum.

Non longe a radicibus in exteriori lamella filamentorum 37, quasiordines A sursum deducuntur, qui lineam crispam ad latera inclinatamJB designant. Non sunt autem continua corpora, filamentorum instar,a radice ad summitatem producta, sed innumeri fere sunt contigui qua-si pili, qui parum assurgentes talem designant lineam; unde sectus perlongum dens, interioris osseae lamellae C progressum objicit,cui adnafei-tur aliud externum involucrum P, quod quasi assurgentibus pilis con-glomeratur, quorum distincta compages osseo affuso succo obscuratur.

Adhuc haereo, an Natura in ossium productione primo stamina, fi-lamentorum speciem referentia, ducat, quae in rete implicita planaefforment, haccque tractu temporis solidiora reddantur, disperso ul-teriori humore, qui & interstitia repleat, & ossea reddat ? An verofilamentorum rete primo excitetur, non tantum ad conciliandam soli-ditatem & concretionem, sed ut a propagatis & dispersis vasis & ner-vis osseis succus, veluti a cribro, adhuc stuidus, & petrificus humor& spiritus separetur, & extrudatur, qui sensim effluens & concrescensprimo sub pilorum specie, tandem copiosius erumpens, adjacentia re-plendo spatia, metallicam & quasi petrificam largiatur naturam &soliditatem. In lignorum petrificatione, &c gypsi productione, fila-menta primo tenuissima & crystallina sese produnt, a quibus planorumcontextura affuso ulterius succo succedit. Quare ossium filamentacrassa & tendinosa probabiliter e vasis, & praecipue sanguineis, quaefrequentia intercurrunt, percolant osseum illum & petrificum succum,qui interstitiis affusus & innatans longo transpiratu solidescit. Osseussuccus in animalibus luxurians, & ab ipsis ossibus & tendinibus efstu-ens, pastina observatur in huiusmosii partium fracturis, et incisionibus.Musculorum pariter multiplices tendines, temporis diuturnitate osseiredduntur. In Gallinaceis circa articulos ab ossibus exsudans ichor con-similes producit appendices, & tophos. Memini, in bove intra cal-variam ingentem osseam molem observasse (quam adhuc servo.) Haecsuis circumdata membranis & vasis sanguineis, alterum cerebrum cumappenso cerebello aemulatur. Hanc autem a primordiis glandulam fu-isse reor, & casu excitato ossei succi percolatorio folliculo, ita in hancdegenerasse naturam & molem, rationi consonum est.

Horum & similium indagine probabiliter suspicari possumus, fibrisLc transversalibus utriculorum ordinibus, quibus lignum contexitur,peculiarem affundi succum, quem superius indicavimus 3 cujus corpo-ratura Öc concretione varia firmitas & durities ligno comparatur. Lon-gum tamen requiritur tempus, ut recenti ligno talis concilietur solidi-tas, qualis deprehenditur m praeexistenti ligno 5 unde nova inductalignea additamenta adipes dicuntur, & a colore subalbo alburnum ap-pellantur. Talem duritiem non sortiuntur, quam subcrescentia insectanon erodant; unde teredini summe sobnoxia sunt. In quercu, , octocirculos ct involucra alburnum constituere vidi; quare,cum facile aeris& aquX injuriis cedant, a mechanicis ut inutilia abjiciuntur.

Arborum