Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
24
JPEG-Download
 

24

Marcelli Malpighii

emergentibus stabilibus D: Caduca folia varia circumscribuntur for-ma, tum in diversis plantis, tum in una eademque gemma.

In ficu 51 exterius utplurimüm mitralia A sunt. In moro & casta-neis parum concava B, oblonga, obtufaque in apice assurgunt. In a-vellanis concava pariter, lataque sunt foliola C copiosis irrigata sibris,ucriculisque donata. Parum absimili donantur forma caduca ulmi fo-lia ; lata enim sunt absque ulla lacinatione copiosis conspersa fibris D,quas non a communi costula oriuntur, sed omnes a surculo, a quo e-mergunt. Interdum angustiora sunt, talique constant forma E. Inrobore & quercu utplurimüm oblonga, gracilique constant specie 1 \Lc plurimis, fibrarum productionibus irrigantur. In viola martia , ca-duca folia ita laciniata sunt, ut appendices G ita graciles sint, ut spinascernulentur. In malva quandoque mitrale astiirgit caducum folium;interdum in plura quasi scinditur foliola H, quae tandem tabefactaconcidunt. -

Folia stabilia, quorum generationem praemuniri caducis foliolis di-ximus, postremo vegetante gemma emergunt, iplbrumque primaevaspecies minima est, & fere informis; sensim autem turgentibus costu-lis, 6 c continuatis fibrosis fasciculis, manifestior redditur. In aliqui-bus, ut in ficu, folium a primordiis apertum & diductum est • m re-liquis fere omnibus complicatum & crispum est, ita ut in primo ex-ortu solus pediolus, indeque assurgens costula cum appensis falciculisappareat, nondum laxata folii latitudine.

Hoc apprime miramur in ulmo 5 2, in qua- stabilis folii A primo e~.mergens structura, pediolo B constat, caducis foliis C intime unito;reliquum folii 1 ) complicatur, apparentibus tantum costulis. Idem fo-lium tractu temporis auctus E redditur, Jk utriculorum appendices,quibus folii latitudo excitatur, feniim laxantur, & caduca folia impro-ceriora fiunt, postremo emergentibus costulis G a crasso pediolo, &crassiori ascendente fasciculo //, exterior unguis I incisuras patitur, &tandem in geminas aperitur partes.

Evidentius in robore ck quercu contingunt ha:c omnia; etenim sta-bilis hujus folii species 5 3 tam parva est, ut vix microfcopio depre-hendi possit. Inter caduca namque foliola A inchoamentum foliiassurgit, quod turgente costula B excitatur cum gemina appendice.Sensim tres manifestantur costulae C , a crasto erumpentes pediolo D.Tractu temporis deductis costulis, folii latitudo E extenditur 5 &postremo, elongato sibroio fasciculo F, novae appenduntur costulaeG, & tandem fit exiguum folium, cujus latitudo H cnfpa adhuc red-ditur.

Non una perpetuo est naturae methodus in augendis gemmarumfoliis, ita ut primo caduca erumpant folia, mox stabilia emergant, &tandem, adauctis istis, illa contabescant, & decidant; sed passim in plu-ribus arboribus gemmarum folia, & praecipue, quas basim ipsius com-ponunt, mitrali amissa figura, novis mutationibus tandem in stabiliaevadunt folia, quibus surculus condecoratur.

Novae itaque formae, in diversis vegetantibus observatae, delineandae

veniunt,