Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
38
JPEG-Download
 

?8

Marcelli Malpighii

Folia, quorum copia luxuriasse videtur Natura, sunt praecipuae in-signefq; partes, quibus arbores <k herbae integrantur: Illa enim omnia,quae in trunco, seu caule, principe vegetantium parte, colliguntur &quasi compendio coercentur, ulteriori productione in extremis & ju-nioribus partibus soluta, in folia cxcruntur, ita ut elongati & laciniatitrunci appendices videantur. Nil mirum igitur, si costulae, fistulae sci-licet lignea, una cum tracheis a tenelli circuli profundo ligneo cylin-dro deriventur, & utplurimiim in fasciculum recollecta petiolum ef-forment, & tandem soluta reliquum folii compleant. Et quoniamNatura mos est, ut ligneis fistulis, truncum & caulem constituentibus,aliud receptaculorum genus appendatur, transversales scilicet utriculo-rum ordines ; ideo in pediculi diramatione & divisione erumpentesutriculorum vana series, diversam foliorum speciem efficiunt. Excoctusin his humor, fortafle ex propria natura vi &c energia, craffitiem, len-torem, longitudinem, vel brevitatem, & mollitiem, in pendentibus u-triculis excitat; unde diversa incisura profunda & minima succedunt:Argumento sint arborum sylvestrium folia, & praecipue mori ; hacaltis incisuris solvuntur, nec multum latitudinis & extensionis habent;insitione autem, dum ulteriori cultura urbanus efficitur caudex, am-pliora redduntur folia, & minimis crenis solvuntur.

Taliter excitata folia videntur a Natura fabrefacta, ut coctioni ali-menti, qua pracipua est, inserviant : Nutritii namqj succi portio, quaradices fubingreditur, nec in appensas transversales stirias derivatur,po-stremo a ligneis fistulis m folia exoneratur , ideo nccesse est, ut in ip-sorum quali transversalibus utriculis moram trahat, & antiquo succocommisceatur, & fermentetur, juvante non parum externo ambientisaeris calore, ut facilius transpiratio inurilinr» Hinc Natura co-

piosas sui generis glandulas pro sudore, lentdq; excernendo humore,foliis addidit, ut completa coctione defiecatior in ipsis nutritius redda-tur succus. Diu meditatus sum, cuinam animalium parti analoga sintfolia: Cum enim plantae motu locali careant, musculis destitui fas e-rat; ventriculo, pancreate, liene, & hepate nequaquam egent, cumhax' animalium viscera circa chyli elaborationem perpetuo insudent,quod, in plantis, terra & radicum ministerio expletur. Quare latiuscredidi, cutis seu corii munia subire; hac in animalibus nervorum, ar-teriarum, venarum, lymphaticorum forte, tendinum, & glandularumcompage ita excitatur, ut effluens nutritius succus per exiguos meatusnovam partium adaptationem 6c fluorem adipiscatur, inutilia separen-tur, <3c manifestis ductibus eliminentur, noviq; fermentativi succi sepa-rentur ; & tandem redux iterum interiora animalis nutriat & vivificet:Quare infecta cute non parum labis reliquo succedit corpori, ut in cu-taneis morbis experimur. His analoga de facili deprehenduntur in fo-liorum structura, & consequentibus usibus. In folia, compendio quo-dam, singula vasi, tracheas scilicet, fistula: ligneae, tk peculiaria vasculadesinunt extremis finibus, nec desunt sudoris vascula, & transpiratus,pili quoqj fuberdeunt. Exposita: cursim hx cogitationes firmari pos-sunt observatione eorum, qua: in reliquis imperfectis animalibus con-tingunt: