Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
42
JPEG-Download
 

4-2

Marcelli Malpighii

contexta; nam exterior corticis portio C eadem est cum folii T) laci-*niata substantia; subsequens vero & media portio calycis ligneis fi-bris F irrigatur, pendentibus de more utriculis& ab hac, staminumpedioli F emergunt: Interior tandem portio lutea est & globosa, &quasi erumpens mofcus; ab hac candidi pili G enascuntur. In mespilis ,oxiacantha, tk malis 12 7, ultra laciniata folia A, qua: a summitate ca-lycis B exoriuntur, succedit globosum & rotundum corpus C, quod,quasi clongatus calyx, in pomi pericarpium facescit.

Singulis igitur vegetantium floribus, prater caltham paluflmn^ital-bam flore caeruleo, & sim. inest calyx: In pluribus autem bulbosis, utin hiacyntho, narcijso, lilio Persico, tulipa , lilio convallio, gladiolo, &c me-// 7 o//o,perianthium, concavum feil. qüoddam viride folium, subrogatur,quo tenellus flos ambitur & munitur 5 unde cito exsiccatur.

In plantis spicas ferentibus, quarum productionem praecedunt flo-res, probabile est, suos quocg adelte calyces,cum tenellum inclusum flo-rem-custodiant. In tritico, & avenaceis, cum plurcs germinent flores,copiosa pariter occurrunt folia, quibus calycis munus expletur. In a-vena namq; 128, a calamo A geminum folium B, C, concavum emi-net, quod excurrentibus per longum fibris 6 c interpositis utriculis ex-citatur : Succedit superius tertium ‘foliüm I), quod gluma dicitur,con-cavum, oblongam hastulam E promens, & pilos Fj huic gracile op-ponitur folium G, quo, vcluti porta, concavitas florem H continensoccluditur.

Licet igitur ex horum indagine suspicari, flores calyce donari, ut ip-sorum adhuc tenella structura custodiatur. Elongatur autem ab atte-nuata corticis & signi substantia, ut patet in mespilis, pomis , & maloPunica 12 p 5 in qua a craflb cortice A, conclusa semina ambiente, an-gularia eminent lolia'/), a quorum interiori portione c floris partes e-rumpunt : Evidentius in>cindra, (cujuS calycis folia crastiora & ampli-ora sunt) componentes partes^cmcrgunt.

Vane configurantur calycis folia, utplurimum tamen angularia sunt,<k dentata. In Maracot Indorum 130, quinq; sunt folia A concava, qua:unita tenellum fovent florem; in apice, styliformi appendice B donan-tur. In rubo canino, & rosis 131, quaedam calycis interjecta folia ele-gantibus ditantur appendicibus; angulare namq; folium A elongatur,quod a lateribus appendices B profert, quarum extremas acuminataslacinias rubicundi Iungi C, terebinthinam fundentes, terminant. His6 c similibus circumscripta terminis calycis foliola suis interdum arman-tur spinis, ut in papavere patet 132, cujus gemina calycis folia A recur-vis spinis B exterius cooperiuntur, in quarum exortu monticulus C u-triculis constans eminet: Singula haec folia extremo ungue terminan-tur, qui ex uno latere D adeo gracilescit, ut facile oppositi folii E cras-siorem subintret limbum, 6 c ita nulla succedat rimula. In cinara <k car-duo fylveftri, foliorum apex lpina armatur; in rosis vero fungi & piliabundant.

Supra calycem a dilatato caule vel petiolo erumpunt floris praeci-pue ornamenta, folia seil. Tam varie haec configurantur, 6 c colorantur,

ut