Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
30
JPEG-Download
 

nem. Inter exaratas carneas fibras copiosas extenduntur pelliculas, seu ;molles tunicae, supra quas ampli sinus fere innumeri, vasorum instarper longum excurrunt, qui in diversis planis fuperlocati, frequentibusorificiis ditantur, quamcunque peripheriam spectantibus, unde interproximos sinus fit mutua anastomosis. Horum speciem in mamma-rum tubulis, & in pene habemus; in his nonnihil fauguineis repetitur |ita, ut videantur venarum diverticula, vel saltem ipsarum appendices: |non longe ab his excurrunt sanguinei surculi, non dispari ritu ac inliene accidit. Interior uteri substantia, avulso chorio, & placenta, mus-culosa occurrit vario lacertorum complexu excitata, & a rimulis san- ;guinea vasa in surculos divisa promit. Huic uteri superficiei gravidi-tatis tempore pelliculae quasdam adnascuntur, quas corio prascipue &placentae connectuntur $ hae molles sunt & mucosae, facileque laceran- itur. Ab his rete quoddam fulciri & produci videtur, quod cinereisquibusdam, & friabilibus componitur corporibus, quae tereti formapollent, &: propagatis lateralster ramis in retis formam implicantur, ,pisciumque omentum repraesentant. Circa haec corpora sanguineasludunt propagines varicosas ductas, & versus chorion & placentam c-longatae. An exarata corpora reticulariter implicita, sint fibras car- .neas, an nervi an satius excretoria uteri vasa, tu ipse judicabis. Oc-currit placenta uterina una cum chorio firmiter utero annexa. Pla-centae compositionem integre attingere non licuit, ob friabilitatem &mucositatem, variamque partium implicationem. Illud tamen vide-tur certum, placentam esse vasorum umbilicalium contex turam pecu-liari firmatam substantia. Et sicuti cotyledones propria donantur sub-stantia, quas sanguinea vasa fulcit, & eisdem loco cribri, vel coli inser-vit 5 ita placenta, quas est aggregatum ex cotyledonibus, scilicet expartibus uteri vaginulas subeuntibus, necessario congeries est radicum& surculorum vasorum umbilicalium, qui supra laciniatam glandulo-sam substantiam producuntur. Interdum visus sum sanguineis pro-paginibus rotundos globulos, seu glandulas, quales in renibus obser-vamus appensas attingere z immersa tamen in aqua placenta, non oc-currere hujusmodi glandulas, sed laciniata tantum corpora sanguineisvasculis irrigata observavi, quas plantarum radiculas asmulantur. Ute-rinas placentas superficies, qua utero nectitur, inasqualis est, nam vide-tur appendicibus iubingredi uteri sinus & concavitates,quasi cotyledo-num ritu.

Uterorum forma in singulis fere animalium specibus varia est, &ab Anatomicis tam graphice describitur, ut nostram non exigat expo-sitionem. Illud tamen perpetuum videtur, tubis ditari, quas in plan-tarum uteris prae reliquis luxuriant. Non longe ab ipsis ovaria locan-tur, quas antiquitus testes censebantur. In vaccis, in quibus ampla &manifesta extant, obducta membrana fibris carneis firmata ambiun-tur. Qua ratione ovum ab ovario emergat, & in tubas transduca-tur, foliata multaque eget indagine. Quas tamen ex fortuitis ovatUin vaccis lustrationibus colligere potui, tibi brevibus aperiam; nonenim licuit, ut m incubatis ovis, successivam observationum seriem

mactas