Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
18
JPEG-Download
 

i8

De Gallis .

& non raro tota folii latitudo marasmo afficitur. Pomorum pariterfolia, sicut Vitis, Pruni & Quercus; excitato in iis aranearum nido,seu erucarum folliculis, convelluntur: & tandem exsiccata intereunt;ut ml frequentius occurrat. Mirabilius est, quod passim ex relictouno, vel altero musca: minimo ovo, m foliis Vitis, Quercus, & si-milium accidit: convulsis enim fibris, totum folium circa expositumovum in spiram contortum contabescit: quin tanta est depositi ovivis, ut non solum subjectum folium, sed communicata pediculo labe,indeque continuato surculo, St appensis foliis; totus tenellus ramusin spiram contortus, summa colorum jactura arescat. Hoc passimexperimur etiam in Pyris-, (7.) quarum folia A circa ovum contorta,feie invicem amplexantia, in cylindrum volutantur; propriisqueemergentibus pediculis B, quibus adhuc ab arbore pendent. Tractu\ temporis eruca erumpens, viam sibi parat, Sc a convulsis pariter hu-jusmodi foliis minimus papilio evadit; cujus venter annulis distinctus,plumis, & pilis tegitur. Ova haec humiliori foliorum superficiei in-ter pilos haerent: diaphana sunt, Sc minima; tandemque lutea red-duntur St auctiora, ovalemque figuram possident: unde in Vite se-mel adauctum hujusmodi ovum C vidi, cujus apex aliud minimum T,quod non excreverat, adhuc servabat.

Minori plantarum dispendio, insectorum quidam foetus mire fo-ventur; ut passim in Lauro, Sc Quercu ipsa (8.) intuemur5 cujus fo-lia, licet intßrdum a primaeva deturbentur forma 5 adhuc tamen ve-getare non desinunt, & reflexis denticulatis apicibus A versus folii par-tem terram spectantem, ejectos foetus fovent. Reflexa interea foliiportio, turgentibus utriculorum seriebus, crassior redditur, Sc deco-lor. In aliquibus tota folii latitudo, pro incubandis ovis curvata, sub-crevit. Ita (9.) in Perforat#, St Clymeni Mattioli foliis A contingit:quorum oeconomia expositi vermiculi miafmate parum invertitur;alimenti enim materia, qua: in laxiorem folii latitudinem absumi so-let- inducta crassitie, curvatisque fibris, ita ut extremi foliorum finescontigui in unam crassescentes naturam, concamerationem interiusefficiant; animal ita custodit, St alit; donec excitato, velut in reli-quis Gallis accidit, foramine B, extra erumpat.

Vulgares sunt tumores, St excrescendae in plantarum foliis primovere excitatae, quibus recepta copiosissima animalia St ova aluntur;ita iit nil frequentius occurrat. In Cicerbit # foliis (10.) prope asstatemmultiplices lenticulares attolluntur tumores A in superiori folii parte :separata etenim cuticula, inferiorem folii superficiem ambiente; pe-ricarpium cum ligneis fibris concavum redditur, St superius inaequa-les eminent tumores: spatium vero, quod inter pericarpium curva-tum, St cuticulam excitatur ; vermis B occupat, qui solo halitu sub-jecta: cuticula:, St pericarpii colorem immutat. In foliis pariterQuercus, vere St aestate, spatium quoddam inter utramque cuticulamsuccedit; depascente contento verme folii pericarpium. Debita iuc-cedente mutatione, varia oriuntur animalia: quandoque quasi mim~mi papiliones plumis cooperti erumpunt: interdum muscae, cartila-ginosis contexta: annulis, excitantur; quae tandem foras evolant. ^