De Gallis,
21
tes tumores, expanso folio, sensim crassiores fiunt, & rotundi; a re-liquoque folii pendent, brevi firmati pediculo. Saepius observavi mi-nimum, stabileque foliolum H adhuc informe, in quo nullus emer-gebat tumor; sed cicatrix I tantum inflicti vulneris: hoc leviter lace-ratum, contentum ovum K exhibebat, cum gracili quadam appendi-ce: unde ex his deduci potest uva: quercinae, & conditi animalishistoria.
Uva quercinae, & consimilium e foliis erumpentium tuberculo-rum, varice sunt formae 5 unde principaliores lustrabimus. Frequen-tior uvae configuratio occurrit vere, in tenellis adhuc foliis Quercus(18.) rotundi namque tumores5 velut uva: acini A, observantur brevipediculo a prona utplurimüm folii parte fi pendentes. Exoriunturindiferiminatim; frequenter tamen a costulis, vel ab areis, reticulari-bus plexibus irrigatis 5 earum figura quasi orbicularis est. Secti con-cavitatem ostendunt, in qua ovum, vel vermis C fovetur, donec evo-lando viam sibi faciat. Componitur uvae quercina: corpus ligneis fi-bris B, 6c utriculorum seriebus fi, talem servantibus inclinationem.
Pari forma gaudet aliud tuberculi genus (1 9.) quod eodem rituerumpens, utriculis, 6c ligneis contextum fasciculis, contentum ani-mal custodit: exterius tamen non omnino laeve, vel eodem inficiturcolore subviridi; sed vermiculares quasdam productiones A quasianaglypta, coloris viridis habet.- reliquum vero B subjecta: Galla: ru-bicundis punctis maculatum extat.
In quercino quoque folio (20.) semel vidi non inelegantes tres aci-nos, seu Gallas, & pilulas, qua: ä costula A * inferiorem folii partemexcurrente, pendebant: hae fibroso exortu a costula fi, ibidem craste-facta, exoriebantur. Harum prior C ovali fere constabat forma: inapice concavitatem habebat, labio B circumdatam; a cujus medioconica appendix E assurgebat. Gracili gaudebat corpore, quod ex-terius striatum F videbatur ; ligneis fibris G, & utriculis coagmenta-batur. Interior concavitas vermem H fovebat, qui longum posttempus, in muscam conversus, evolavit. Reliquae Galla: 7 , Sc K re-curvo corpore constantes, a priori forma parum declinabant. *
In Fago (21.) pariter consimiles Galla: conspiciuntur. In hujus fo-his a superiori parte prope costulas A conici tumores fi attollunturstibrubri, qui interius concavi; gracili excitantur substantia, utriculiscongesta, quam per longum lignea: fibra: excurrunt: intus minimus,ca ndidufque vermis C conditur.
Parum absimilem Gallam (22.^ interdum miratus sum in folioQtiercus, a fibrarum costula per medium excurrente. Hac ligneoe *orta pediculo, figuram A acquirit, & in apice concavitate, quasicalix fi, seu umbilicus hiat; cujus centrum obtusi quadam emi-nentia C tenet: tota corporis moles ligneis fibris, & appensis utri-culis compaginatur; & in fui centro, contentum vermem B cu-stodit.
Ruh i canini quoque folia (23.) frequentissime muscarum foetibus^efoedata, varias promunt Gallas. Non semel in petiolo folii A , aparte scilicet superiori (quod in aliis frequentius in inferiori accidit)
G pilula