Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
25
JPEG-Download
 

De Gallis.

z 5

conglobatum Gallae corpus C, quod utriculorum seriebus, & ligneisfibris contexitur: in centro autem, quasi ovum D locatur, quo lace-rato vermis E sese offert. A conglobato Gallae corpore, veluti a trun-co, hinc inde promuntur ramosae appendices A, que pluribus fibrarumfasciculis compaginatae, in hos velut in villos aculeatos G dividuntur &solvuntur, qui implicatione facta, quasi echinatum corpus constituunt.

In eadem pariter Quercu (35.) frequenter discussis caducis foliolisglobosum exiguae magnitudinis corpus,A excitatur, quod intus ver-Mem alit; appendices vero, quasi laciniata folia B viridia, eademexcitata substantia, promit. '1

In Populo pariter (36.) interdum tota futuri surculi carina A ininsignem conglobatur vesicam B , papillares promentem appendices C,patentibus orificiis hiantes. Hujus substantia crassis corticis utriculis,

ligneis fibris interseritur, veluti crassum solium: intus innumerafoventur animalia.

Non tota perpetuo gemmarum structura in Gallarum tumores im-mutata monstruosam, morbofamque induit naturam; sed retenta in-terdum aliqualiter antiqua surculi natura, variis in locis vitiata infec-torum foetibus famulatur. Ita passim in Quercu (57.) non raro mu-tilatus occurrit surculus, in cujus basi caduca foliola A adhuc sub-sistunt: hic autem crassior redditur ex materia, quae in longitudinemabsumi debebat; unde brevia sunt internodii spatia, scilicet inter soli-orum B exortum: apex vero C temporis tractu, deficiente, vel cor-rupto alimento contabescit, Lc decidit: quare mutilata remanet sur-culi forma. In hoc itaque per Jongum secto, lignea: occurrunt fibra:V ad foliorum pediculos pariter productae, & ad apicem surculi. Inconclusa medulla vermis E conditur: superior tamen surculi portioF obliterata medulla, vacuum relinquit spatium.

Media quoque vegetantis gemmae portio quandoque morbida red-ditur. In Quercu (38.) non semel elongata gemmae carina A in natu-ram surculi, emissisq; foliolis stabilibus L, a latere tumor C emergit, exc onditis muscarum ovis: reliquum vero surculi D tandem contabescit.

In ipsa' pariter Quercu (39.) quandoq; a gemma: bali caducis foliolis Acircumdata, surculus B attollitur, qui stabilia folia C promendo, contabes-cente apice, in Gallam D vertitur viridem & mollem; quae tubulosa su-perius reddita, quasi in folium laciniatur; servato intus in basi vermiculo.

Frequentissime tenelli surculi extremus apex in fui genens Gallamttiorbose vertitur. Ita mensibus Junii, 6c Maii intuemur in Quercu(40-) cujus quaedam gemmae, discussis caducis foliolis A , surculiquecarina B crassiori reddita, stabilia folia C emittunt, quae suo petiolon °vas fovent gemmas D ; apex autem turgidior, & ovalis fere reddi-tUs > perennia quoque folia E inter caduca emittit, in quibus interdum^Vae quercinae inchoamentum E miratus sum. Hujus extremitas,H^ae in longiorem extendi debebat surculum» m foliola G, tamquamlr * lacinias, dividitur: intus conduntur animalia. Et quoniam variahujus Gallae forma; ideo placuit alteram addere figuram; in quaJr Extremo surculo H ovalis attollitur tumor ligneus I, a quo folia /f,** gemma: L exortum trahunt, suoque tempore vegetant; licet tamen

H parum