Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
52
JPEG-Download
 

*

De Pianti? qu<e in aliis vegetant.

in tot lacinias, seu minima frustula ££ solvitur. Interea luxuriantevegetatione, fit fibrosum rete R, cum angularibus areis 5 & extremifilamentorum apices, flores, seu crystallinos globulos S emittunt.Hujusmodi reticularis plexus subjectos fungos, reliquarumque plan-tarum lylvam circumambit, 8 c lateralster obtruncatos quali ramospromit.

Elegantem pariter Mucedinis plantulam intra lignorum, & cau-lium medullam5 in pane quoque intra rimulas, & spatia non raroobservavimus. Haec communi caule T attollitur, & ramulos hinc in-de emittit, qui surculos pariter promunt; quorum aliqui mutua fac-ta anastomosi V implicantur, & interdum circa globulos ludunt ra-morum extremitates. Plantulae color violaceus est, & interdum cry-stallinus. Haec sunt, quas rudibus instrumentis circa Mucedinemcontemplari potuimus, quae aliorum solertiam, & industriam ex-poscunt.

Quoniam inter Mucedinis plantulas Fungi copiosi numerantur ;ideo de Fungis, qui ex arboribus, tum viridibus, tum arefactis, ma-ceradfque frustulis enascuntur, sermo hic estet habendus; tam variatamen est Fungorum species, & forma; ut distincta, & peculiari po-tius egeat historia, quam brevi & transeunti recitatione. Obscurissi-mus mihi est ipsorum exortus, & adhuc post multos conatus ignotus:Ut pauca tantum cursim enunciare possim ad excitandum aliorum po-tius solertiam; quam ad certa & vera aperienda. A putrido igsturligno (io-.) nascentes minimos Fungos adnotavimus; hi colore pri-mo pollent subalbo; in apice capitulo A decorantur, nondum tamenhiante; exterius pilis, seu papillis B cooperiuntur diaphanis, & ferepyramidalibus, quarum extremus apex rotunda quadam guttula or-natur. Crasso firmatur pediculo C, qui radices non emittit; sed gra-cili principio ortum trahit a filamentosa quadam membrana Z), cujuslacinix intra terrae, vel ligni frustula producuntur. Eandem speciem,'minimam tamen, in eodem ligno observavi, quae ultra capitulum £subrotundum, latumque pediculi exortum F habet, & filamentis fir-matur. Hujusmodi Fungi citum sortiuntur augmentum. Capitu-lum itaque striatum G, interdum pilis gracilibus, & crispis cingitur.Pediculus procerior factus; candido pollens colore, pilos jam arefac-tos exhibet: in exortu appendices H, quasi exiguae radices, erumpunt,quae per lutum, seu corrupta ligni fragmenta, propagantur.

Plantulas igitur, c diversis vegetantibus assurgentes, lustravimus*Has quasi insitione unitae, a contiguis vasculis, & utriculis communimateriam exhauriunt, & in propriam vertunt alimoniam. Inter haSquaedam editis ovis, seu seminibus diutinam fui propagationem externstunt, ut in Visco quercino admirati sumus: reliquae vero ignota ad-huc nobis via multiplicantur, & enascuntur; inter quas praecipue suntFungjj* Mucedo. Varia est materies, a qua passim Fungi otiumtur: oe ut videre potui, vel a ligno, vel ab ejus frustulis, utplurinaumelevantur; & in exortu, filamentorum ingens contextus luxuriat, a.quibus tandem in fasciculum unitis, fit caulis; Quare vel Fungi, M u 'cedo, oc Muscus propriis seminibus gaudent, quibus ipsorum species

1