Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
60
JPEG-Download
 

De Kadkibm Plantarum.

60

mcflum G manifestat; reliquum vero rectis fibris mollibus, & trans-versalium utriculorum ordinibus completur. Eandem structuram inextremo Radicis observamus: haec in monstruosam adaucta molem,turgentes hinc inde gemmas H emittit, quarum aliquae 1 ramoruminstar, novas pariter gemmas pullulant: ipsius color cinereus est, & ci-catrices K caducorum foliorum adhuc servans; gemmae vero mitra-libus excitatae foliolis, rubicundo suffunduntur colore.

Aconiti pardelianche (129.) quoque Radix mira est, quae circa fi-nem Maii examinata, antiquum tuber, seu bulbum A, jam tabescen-tem exhibet; hic enim sensim gracilior redditur, vegetante nova bul-bosä gemma B. Viridis est, & foliorum adhuc vestigia C supersunt;radiculae jam corruptäe delitescunt. Ab hoc Radicis surculus D elon-gatus in gemmam B desinit: haec primo gracillima est, turgente ma-terno tuBere A ; paulatim autem vegetatione, emissis Radicibus £, &furculis F tuberosa redditur; caulemque & folia G promit. Exteriusviridis est, ligneoq; involucro ambitur: intus subalbis scatet utriculis.

Ceparum ingens genus, quibus multiplices herbae donantur; ana-loga hac pollent structura: harum enim infimam basim, solidumquoddam corpus occupat, quod trunci vices gerit; hocque in folia& caulem attollitur; hinc inde vero appendices in varias foliorumformas emittit. Hoc apprime in Lilio albo (130.) occurrit. A bul-bi inferiori parte A plerumque in autumno pendent folia, seu lacini-a tx appendices-subluteae, quae concepto succo contabescunt. Suc-cedunt varii quoepe foliorum ordines B, quae exterius gibba sunt;interius autem parum concava: ita ut invicem adaptata, bulbum effor-ment. Exortum trahunt a radicali trunco G, a cujus basi Radices.D subluteas promuntur, quas ulterius radiculas emittunt A, candidisconspersas pilis. A radicali cylindro C sub diversis planis folia oriun-tur, inter quae novae quoque Radices F manifestantur, &: in apice fo-lias G germinant, caulem H ambientia, qui intra gemmam pluribuscontextam foliolis, florem I fovet, & stamina pree reliquis mamfestan-tUE Exarata folia utriculis, succo turgidis, conflantur & ligneis fasci'culis tralchcas continentibus.

Mvior, mliforque truncus in reliquis bulbosis occurrit, ut patet inHyacintho Mattioli (152.) cujus Radix craslis foliis, scu involucris A acommuni trunco B exortis, conglobatur. Crafla hxc folia exteriusnon undequaque subjecta ambiunt involucra, sed relicto angulari spa-tio hiant, quod interioribus non accidit, quae ex toto subjecta investiuntfolia. A trunci basi plura folia circa finem aestatis tabida collabuntur ilinde cicatrices C supersunt. Exaratus truncus, a quo singula folia Aexortum trahunt, superius rotundus est, & m summitate gemmam ?custodit, a latere antiqui caulis emergentem: haec viridibus constat foh'olis, florem in centro custodientibus; hffque avulsis, florum congeries,seu racemus (pini fructum aemulatus) E occurrit; & quilibet laceratisfoliolis F, stamina insignia G, & stylum //offert. Truncus B a lau-ribus novas fovet Radices /, fibrifque, tracheis 6 c utriculis constat.

Parem structuram in horte?ifibus Cepis (izz.) deprehendimus: basi senim A coronae instar loco trunci est; unde inferius Radices B erum-

punt ;