De Bombicibus.
indeque exortis pilis, quae cum proportionale incrementum non sub-eant, parum obscurantur. Exarata hjrc dierum circiter decem cur-riculo peraguntur; Bombyces enim, quos mense Maio educavi ^un-decim dies ante primum somnum insumpsere; reliqui, qui ter in an-no folliculi fabricam edunt, sub fine Junii enati, decem vigiliae diebuscontenti vixere; <k postremo, decedente Augusti mense suborti, no-vum tantum diem insomnes attigere: qua; tamen temporum mensura,ex vana tempestatum locorumque natura, & cibandi norma, nonparum immutatur.
Jam in promptu Quies occurrit, quae ultra diem quandoque exten-ditur ; qua cestante excutitur Senium, quod jam decisum, inter sub-jecta mori folia conspicitur, cum ratio, ob Vermis exiguitatem, adhucdelitescat.
f Bombycis magnitudo , post excutiam primam senectam, ea est, qua;
'hic describitur: novus corporis habitus albidus candido veluti furfu- Tab - *• Fl s- *•re aspergitur, praecipue in superioribus annulis 5 extremitas autem fuli-ginoiis quibusdam maculis inficitur, & cauda, pedes, anique appen-dices Ziziphinae redduntur. Novum Cranium, tripla portione auc-tum, cinereum colorem, cum modica flavi mixtura,.illico refert;transactis tamen tribus horis obscurius fit, velut Cydoniorum carni ac-cidit. Immobilis haeret Bombyx extremo praecipue corporis, folum-que dimovet caput, nec appolitum per diem devorat folium; vora-citer tandem cibum captat, terque in die nutritur.
Bombycum Alimentum Morum suille, longa temporum traditioneconstat. Duplex autem est, Nigra scilicet & Alba; illa rotundis fo-liis & in acumen definen ibus constat, qua; solida pollent substantia;haec vero, delicacior est, ct citius adolescit, folia angustiora & oblon-ga magis habet, haxque teneriora. Peregrina quondam fuit Morws inItalia 5 observant enim, apud priscos Latii authores nilde ea tradi-tum inveniri. In nostris finitimisque regionibus alba Morus pro Bom-bycum alimonia usurpatur (nec nisi in summa inopia nigrae offerun-tur folia, adulto etiam Bombyci;) unde ex teneritudine sericum sta-men molle gignitur. In Sicilia Sc in . nostris quibusdam montibusnigra Morus ex usu est, indeque solidius filum erjuitur. Ut autem di-versis rebus alimoniam compararem, mollia Lauri folia, Vitis, quinVlmi Sc Rusci , pluries exhibui; transacto autem altero die convulsiinteriere Scio, Lattuc* folia, primis diebus exhibita, alimentum tenel-lis adhuc Bombycibus apud quosdam extitifle, sicut Sc tenera Ruscifolia.
Continuata igitur Bombycis nutritione, Cranii color saturatior red-ditur, ut coracinus iterum reddatur. In dorso tubercula erumpunt,ipsorumque extrema brevibus stipantur pilis : superior corporis portioargentea, reliquum vero spiralibus fuliginosifque maculis, annulorumlatitudinem excurrentibus, condecoratur.
Utplurimum quatuor dies cum dimidio ante novam quietem in-Tab.,. r>§.sumuntur; mense autem Julii quartuspon attingitur dies: imminen-te otio, a cibo abstinere incipit, illudque durat per diem integrumc um dimidio, ct novum excisarum cranium Acbatis colorem conser-
vat,