De Bombycibus.
ubi annulorum angustia coercetur, tubos efficit, ubi autem liberiorredditur, in vesiculas laxatur.
In locustis talis est trachea: productio. Ab exteriori orificio, annu- Tab. 4 . F i g .i.lis infixo, arctum pendet tracheae caput A , quae dorsi latitudinem inaltero latere excurrit, in amplum & capacem extendi tubulum B,qui contiguis communicans minori quodam ramo, tandem acquisitavasis natura, arctiori tubulo minimas ulterius, ad Cor praecipue, pro-mit ramificariones. '
Parum absimiles trachea: productiones mirari licet in Vespis , Apibus ;aliisque consimilibus insectis; ex quibus elici potest, exarata animalianostrumque Bombycem non tantum pulmonem habere, sed ita abun-dare, ut fere singulus ipsorum annulus duobus polleat, quin & singulaquaeque pars etiam viscerum, derivatis pulmonibus gaudeat.
Descripti Pulmones proprium habent orificium, quod in Bombycislateribus extarexliximus, ita ut singuli quique annuli, praster secundum& tertium, duobus polleant hiatibus. Hi, nigra circumambiente zo-na ornati, nudis oculis patent; eorum tamen structura altiorem re-quirit indaginem. Prout autem in citata Eruca aliisque consimilibusliquet intueri, talis est. Extimum corium stigmatibus ovalibus hincinde pertunditur: haec per longitudinem annuli infiguntur, ita ut acu-mine versus humiliorem ventrem dirigantur, altero autem versus dor-sum. Cutis extremitas A> cicatricem designans, nigra est, 6c parum n 4 .reflexa, & contento tracheas capiti unitur, quod ovale hoc spatiumreplet in cujus medio scifllira B, per longurii ducta, observatur, quasidentidem a recta declinat; reliquum spatii fibrulis C, cinerei coloris,repletur; has ab exteriori cicatricis ambitu exortae, recte versus scissu-ram deducuntur, & quadam Analogia interstitium ciliare aanulantur,saltem in munere; quare levi ipsarum contractione curvus ille hiatusita dilatatur, ut Aer pro libitu egredi, & subingredi possit. Et licetvivente animali nunquam hiantem deprehenderim hujusmodi scissu-ram, post mortem tamen levi succedente exsiccatione oblonga patetvia. Et ut veritati huic aliquid lucis adderem, non-nulla tentavi, quaelicet non omnia secundum prarconcepta evenerint« ea tamen memo-randa censeo. Immersis Bombycibus praecipue in ardenti aqua, mul-tum aeris sub bullarum specie ascendit, & quoniam interdum aerisportio circa rugas haeret, quamvis prius aqua madescant, ideo, non eaaffulsit evidentia, quam exoptabat animus; hoc tamen certum est«exeuntis Aeris bullas e dorso, e rectitudine praecipue stigmatum erum-pere, Sc immissis Bombycibus jam extinctis, nullum ascendere aerem.
Aliud insuper tentavi: aspersis leviter, etiam penicillo oleo intincto,*tracheae singulis hiatibus, illico convulsum concidit animal intra Do-viinic# orationis spatium. Et ut vulgatum illud de natura Olei, In-fectis infensa, explorarem, varia molitus sum. Aspersis orificiis tra-chea: superioribus a corporis medio ad caput usque, hinc inde, illicofluasi paralyticus jacuit Vermis, nec fecundum (uperiora loco move-batur, reliquum corporis motum servabat; per noctem ita jacuit,pane revixit, etiam quoad superiora, & sensim nutritus, tandem sol-hculum confecit; quod & in aliis comprobatum vidi. Aliorum m-
E super
/