Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
18
JPEG-Download
 

i8

De Bombycibus .

In consimilibus Insectis copiosiores &: distinctiores sunt Ventres, sibiinvicem successive communicantes. In Cochlea etenim absque testa,quatuor interdum numerantur, quorum primus, ingluviei instar (utAristoteli etiam placet) in orbem extenditur; secundus, majori polletlongitudine; extremus autem, in tenue intestinum desinit.. In Grilloetiam bini insignes occurrunt Ventres, quorum posterior rotundus,hinc inde appendices promit: reliquum ventris in quinque (minorestamen) utriculos distinguitur. Tantus ventrium apparatus, seu conti-nuatus Bombycis stomachus, non minimo contentus est alimento (uttraditum ab Aristotele legimus;) nam si fiat comparatio cum ceterisinsectis, quin & cum sanguineis ipsis perfectioribus, quae mole longeexcedunt, esu ipsa superat; cum alimenti unius diei, & proprii jejuni-corporis, aequalia sint pondera.

Inter alimenti excrementique receptacula, hoc est, in angustata ven-triculi parte H, tenuia quaedam & varicosa emergunt vasa N, quae ut-plurimiim palearis vel crocei coloris sunt. Haec per ventriculi dor-sum exporrecta, deorsum relabuntur; ita ut sex reflexiones numeren-tur, quibus subjecta ventriculi portio ambitur. Horum exortum diuquaesivi, & tandem visus sum ipsum attigiste; in ea scii, parte //, ubiintestini formam venter subit, a qua conspicuus quidam truncus 0 ,brevis licet, emergit, qui mox dividitur in geminos ramos sursum ser-pentes, qui iterum relabentes subdividuntur in ulteriorem sobolem.Hujus in intestinum hiatus' patet, quotiescunque secto per transversum,jam exinanito ventriculo, non longe ab insertione hujus trunci, com-pressisque varicosis ejusdem productionibus, in interiora ventris erum-pit expressus e vasculis flavus, interdum albus, ichor, & per sectumventriculum patenter emanat. His contigua observantur in inferioriventris parte M tenuia quaedam vascula P, lutei utplurimum coloris,quae suis propaginibus binos I utriculos ambiunt; copiosius tamen in-feriorem percurrunt partem M. Horum structura & gracilitas, no-vum genus, & a descriptis diversum, indicare viderentur, nisi in qui-busdam Bombycibus, hydrope seu cachexia laborantibus, albus qui-dam humor aeque descripta insignia vasa N, ac minora ?, occuparet,nobisque aliqualem indicaret continuitatem, ferent hsec minimavasa intestino praecipue recto M, & quia diaphana sunt, & varicoseimplicantur, ideo globulorum seu glandularum racemos semulantur.Hoc vasorum genus in consimilibus insectis etiam luxuriat 5 nam 111Eruca, pilis oblongis & aculeatis referta, ab eadem ventriculi parteconsimile erumpit vasculum, quod sursum deductum iterumque adinferiora reflexum, continuitatem servat: quae evidentius in hac con-spicitur, quam in Bombyce. In grandiori Eruca, horum vasculorumduplex conformatio extat; alia enim alba sunt, reliqua vero flava ceucrocea5 illa varicosa, intestini coli instar, sunt, eorumque semi-circulares protuberantia, interius cava:, cum intimo communiqueductu communicant $ unde eodem replentur succo; altera autem,vulgarium vasorum ritu, parum depresta laterum suorum omnimo-dam levitatem servant, cum fere rotunda sint. Exortum habent asine primi ventriculi, & sursum excurrunt; mox reflexa, reliquis exi-