De Bombycibus .
z i
velut arborum radices, describunt. Quare interdum dubitandummihi occurrit, cüm in capite deprehendere nequiverim cerebri mo-lem, ab his disparatam, globulos seu nodulos hosce cerebri esse dis-persas portiones conglomeratas, scii, corticis glandulas, a quibus ner-vorum fibrae enascantur; cum perfectorum etiam Spinae interiora perlongum occupet cortex , a quo quorundam nervorum fibras enasciprobabile est. Corticalis haec substantia, nodulos estbrmäns* in eaeminet parte, quae Bombycis annulos tangit; in altera autem huicopposita, scii, versus interiora superextensa, medullari A substantia te-gitur & ambitur.
Singulus itaque globulus binis exaratis constans particulis, in fui su-prema parte C% descendentem recipit spinam, eamque ab inferiori &opposita parte promit: Hinc inde vero bina nervorum paria haec insig-nia erumpunt, quorum alterum £, inferius scilicet, oblique deorsumad latera producitur in musculos & artus; alterum vero F, superiusad tracheae proximos truncos exporrigitur.
Globuli, prout videre licuit, sunt tredccim; supra enim primum Tab.6. Fig.?«tracheae orificium bini, parumque distantes G, sub eadem rectitudinelocati, versus caput ascendunt; ab his post brevem spinae productio-nem postremus promitur nodulus H, a cujus supremis partibus binierumpentes processus, duos geminant globulos!, qui in Cranii basinon longe a mandibulis nervulos mittunt, sicut & ad oculorum ra^dices. Inferiores globuli ultra primum annulum, servato proportio-nali spatio, ex rectitudine trachea; orificiorum fituantur bini tamenpostremi K L , sibi succedentes, ä se invicem parum distant, & in-ter septimum & octavum tracheas orificium pendentes, extremumgracilescentis spinas M inferius promunt; a quo, veluti dispersisfibris, corporis extremi appendices irrigantur & foventur. Residuumspinas N, globulis interjectum, nerueam prae se fert naturam; namsubalbum est, & in binos recolligitur fasciculos, communi involucrocontentos, & assuso atramento in cancri spina patet: ln ipso etiamBombyce, inter primum 6c secundum 0 trachea; orificium, non pa-rum distant binas spinalis medullas partes. Extremas nervorum pro-ductiones ad artus & musculos non licuit in totum attingere ob luci-ditatem, & albedinem. Noduli supra expositi a minimis tracheas ra-mis P irrigantur 5 a singulo enim tracheas orificio versus interceptamspinam bini occurrunt rami, qui in medio sibi occurrentes mutuam tab. 6. Fig.parium Anastomosin, & productis minimis ramulis arcte expositosamplexantur globulos, & elongatam inde spinam.
An praeter exaratas Bombycis partes alia supersint viscera, non au-deo negare; aliorum enim solicita indago & dexteritas forte luculen-tiora deteget. Scio, in quibusdam Insectis, & pmcipue in Scarabeo t& in Imperati Palpa , circa ventriculum subalbos quosdam reperiri glo-bulos, qui trachea: ramis propagines recipiunt, ipsorumque copia in-ferior ventriculi portio praecipue circumdatur. In Cicadis memini,glandularum racemum ad extremum alvi locatum me vidiste.
Lustratis interioribus visceribus, unum vel alterum de Cranii struetu ta est expendendum. Solet natura m {anguium animalibus Crani-
G um