Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
31
JPEG-Download
 

De Bombycibus,

3*

Collumque aemulari videtur. A prona hujus parte, ventrem constitu-ente, bina erumpunt crura G, quorum substantia cartilaginea est, &solida, & interius excavata, ut musculis sit locus (ut passim in Cru-ftaceis videmus.) Exarata crura G, sicut & subsequentia, quatuor ha-bent insignes portiones ad invicem articulatas, quibus postremo pedesH appenduntur, qui multiplici articulationum serie componuntur;quibus tandem bini adduntur ungues versus interiora recurvi. Primaigitur crura G, capiti proxima, implantantur in ima primi circuli por-tione sub ipsis oculis, & deorsum quasi perpendiculariter elongata,primam articulationem sortiuntur, quae insignis est; subscquens veroarticulus sursum, ad exteriora tamen, diducitur, & exporrigitur ver-sus antennarum implantationem, ubi articulatio subsequens deorsumreliquum cruris & pedis dirigit, ita ut ex vario partium cruris situbini designentur trianguli: Hoc tamen peculiare in his primis cruri-bus observatur, quod prima articulatio undequaque libera est, & adextra divaricatur, reliquis autem subsequentibus binis crurum paribusita arcte unitur propriis annulis, quibus connascitur, ut immobilishaereat.

Subsequitur corporis pars, Thoraci analoga, a qua bina hinc independent crura /, pari ordine locata: haec a lateribus proni ventris or-ta, & interiora versus deducta, prima articulatione sibi occurrunt,reliquo autem eundem progressum habent, quem nuper deseripsimusjin hoc tantum differunt, quod prima articulatio arcte hxrct ventri,ipsique unitur: singula haec crura brevibus plumis öc pilis commodeteguntur, hstque albis, & candidis. Crura haec motum reliquo cor-pori communicant, & his valide animal objecta apprehendit; undenecessario non tantum in cavis ipsorum articulis latitant musculi, sedetiam in pectoris cavitate, ubi implantantur.

Superior Thoracis pars, humeros aemulans, iisdem excitatur annulis,a quibus exordium sumunt exarata crura; haec eminentes quasdamhabet particulas in Aurelia ipsa assurgentes, parumque figura discre-pantes : Etenim prope antennarum A implantationem, elata quaedam Tat>. §. Fig. z.rirculi portio B , Cervicis instar, emergit, sub qua (ut reor) crurumVel antennarum musculi locantur: subsequitur scuti-formis quidam tu-mor C-, cui alter quadrangularis appenditur. Hi omnes eadem annu-lorum substantia semi-cartilaginea excitantur, pihTquc & pennis con-teguntur. Sub his validae & copiosae fibrae carneae, lutei coloris, con-duntur, quae totam pene hanc pectoris cavitatem replent, & versussuperiora diriguntur, & tandem recollectae musculos eftormant, quialarum radicibus inseruntur. A lateribus scuti-formis hujus protube-rantiX, non longe ab alarum implantatione, bini quidam processus Dcartilaginei, deorsum inclinati, foras erumpunt. Alae E , seu, cumAristotele, pennae, non longe a descripto dorso & in Umbone implan-antur: binae hinc inde sunt; superiores K, quae ab humerorum apiceerumpentes ad latera extenduntur, & ampliores sunt; reliquae verö L, Tab - h*»humiliorem situm versus pronam pectoris partem occupant, & mino-ri Pollent latitudine, singulae solidioribus quibusdam componunturfacilibus Sc oblongis partibus M, quae caeteris firmitudinem praebent ;

earumque