Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
38
JPEG-Download
 

?8

De Bombycibus .

lucem eduntur, parum madida esse, mox exsiccata ita fortiter occur-renti tabula, linteis, & consimilibus, hazrere, ut nisi affuso vino dilu-antur , vel summa vi evellantur, nunquam a primaevo dimoveanturloco. Nec multum dissimilia refert Immortalis Harvem , qux in par-va Scotice infula observantur; quaedam enim ova, dum nascuntur,lenta quadam madent humiditate, qua, veluti ferrumine, substratosaxo agglutinantur.

Avulso Ovario, cseterisque visceribus, ventris cavum occupantibus,occurrit Cor, longitudinem dorsi excurrens, quod in Bombycibusjam vigere diximus. Eadem est omnimoda structura, quam superi-us proposui, si externum colorem motumque inversum excipiatis-'Cordium enim tunicae, densiores factae, amissa diaphaneitate (ubero-ceum induunt colorem, unde in Papilione magis eminet cor, quamin Bombyce: Motus etiam cordium, primis Aureliae diebus acquisi-tus, adhuc perdurat, a superioribus scii, ad inferiora expressus, & suc-cessiva Systole succus propellitur. Nec ita constans est haec natur#semita, quin levi etiam ex causa varia reddatur, unde nil forte in-constantius; tot namque anomaliae in hoc cordium motu contin-gunt, ut fas sit, parumper Vos detinere eorum historiam, quae saepiusobservavi. Memini in Papilione motum Cordis (quod rarum est) abinferioribus superiora versus me observasse; deinde tamen transactobrevi temporis spatio, mutatis carceribus, incoepisle a superioribusinferiora versus, diuque durasse: In consimili Cor movebatur ver-sus extremum corporis; cordium vero, superiorem corporis parteinoccupantium, diastole rara erat; inferiorum vero celer & frequens,öc quae corporis medium occupabant, raro pulsabant; tandem circacaput pulsus perduravit, quiescentibus reliquis corculis, motusque un-dosus erat, versus superiora directus.

In Papilione pariter Cor pulsare coepit ab imis versus caput ; sectointerim per transversum cordis ductu inferior portio ab imis ad supe-riora snovebatur, hac tamen ratione, ut humilior hujus pars celerrimemoveretur, subsequens autem raro, altera autem pars in opposituiflpulsaret. In aliis etiam facta eadem cordis sectione, divise ambx par-tes primo versus caput, postremo versus caudam constringebantur, &contentus lchor in fingulispulfationibus exprimebatur. Alias in Bom-byce, proxime evasuro in Aureliam , cordis motus ante ventris sectio-nem ab imis ad superiora dirigebatur, peracta tamen sectione, intf-tato termino* septuaginta edidit pulsationes, quas universum cordiumtractum libere excurrebant; sensim autem iterum rediit motus a cau-da ad caput, & postremo parum diducto unguibus humiliori corcu'lo, a superioribus inferiora versus revixit chorea. Frequentissime cmortuo animali diversi promuntur motus in tot corcmis sibi invi-cem communicantibus 5 nam in unico tres fiunt pulsa tibnes, in con-tiguo una tantum, vel bin« saltem*, quin & in eodem corculoyersitas succedit p etenim si portio cordis ad latus inclinetur, celet-rimas & frequentisllmas promit pulsationes, tremoris instar, reliquavero, proprium servans situm, de more pulsat. Motus etiam extinc-tioni proximus non unum perpetua servat rhythmum; interdum

nani'