Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
1
JPEG-Download
 

D E

FORMATIONE

P ULLI in O V O.

> i . > i

MAGNI

I

SOCIETATI KEGIM

«

ANGLICANI

marcellvs malpighivs s. p.

S Olent in excitandis machinis praevio operis apparatu singulas ef-formare partes, ita ut separata prius pateant ea, qux postmo-dum redici debent in compagem. Hoc in Natura; operibusplures ejusdem Mystae, circa Animalium indaginem solicid,accidere sperabant; Corporis etenim implicatam structuram cum diffi-cillimum sit resolvere, disparatas in primordiis singulorum productio-nes intueri juvabat. Sed vereor, mortalium vitam incertis nimium fi-nibus claudi, & aeque obscurum esse carcerem , ac metam. Quare, si-cut Mors, monente Tullio, nec ad vivos, nec ad mortuos pertinet; itaquid tale in prmeevo Animalium initio accidere censeo: dum enim abOvo animalium solicite perquirimus productionem in Ovo ipso jam fe-re animal miramur excitatum, ita ut irritus noster labor reddatur iNam primum ortum non assequuti, emergentem succeslive partiummanifestationem expectare cogimur. .

In hac quidem perquisitione insudarunt quam plures; inter quos im-mortalis vester eminet Harvem , cujus absolutissimae observationes ad-huc ict orbem erudiunt, ut meos praesertim labores veluti supervaca-neos refellant. Quoniam tamen, eodem aslerente, latent plerumque ve-luti in alta notie prima naturat flamma , is subtilitate sua non minm inge-niis quam oculorum aciem eludunt, tamque varia Natura; vis, incerta qua-si maturitate, modo accelerat, modo differt emergentiam foetus; ideorudia quxdam Observationum inchoamenta ex incubatorum Ovorum