6
De Formatione Pulli in Ovo.
qui tandem rubicundus evadit; sub postremis hisce naturis, cordisministerio in gyrum pellitur. Quare vereri postumus, quod, sicutiin Sanguinea materia successivas mutationes, inducto colore, mani-festantur ; ita pariter cordis structura solo motu evidenter pateat, &quod quiescens adhuc praeexistat, licet iners, nondum scilicet firmatiscarneis fibris. Hoc vero certum videtur, Ichorem, seu exaratam ma-teriam, quae postremo rubicunda efficitur, Cordis motum antecede-re; Cor vero suo etiam motu Sanguinis rubificationem.
An autem Ichor primo emergens lit simplex colliquamentum, anvitalis liquor, an sanguis inchoatus, cum sensuum ministerio determi-nari nequeat, vestris mentibus dijudicandum relinquo;, illud unuminnuens, ante Ichoris collectionem, ejusdem motum, & in sanguinisnaturam conversionem, Carinam, cum capitis, cerebri, spinalis me-dullas , & alarum inchoamentis, evidenter patere; 6c sicut in Planta-rum Ovis primo colligitur colliquamentum, ex quo ab initio Plantascarina sive truncus cum foliis excitatur; quas singula diversis vasis, suc-cisque fermentativis concretis compaginantur: ita in Animalium pri-masva & simultanea productione dubitare fas est; cum suspicari possu-mus, in Ovo subeste pullum, cum partium fere omnium conterminissacculis innatantem in colliquamento, hu jusque naturam nutritivis &fermentativis succis commixtis integrari, ex quorum suscitata mutuaactione sanguis successive progignitur, partesque olim delineatae erum-punt, & turgent. Sed tam involuta 6c latentia sunt haec Naturas opi-ficia, ut licet sensuum ministerio inquirantur, quoniam tamen circaminima versantur, facile (me saltem) decipere possint; ideo irritumprorsus censeo meis conjecturis ea prosequi. Quare redeo ad inda-gandas successivas pulli manifestationes.
Non in singulis incubatis quacunque tempestate ovis, Cor & appen-sa Umbilicalia vasa tam cito manifestabantur: Frequenter enim elapsoaltero die emergere solebant; autumno prascipuc, & vere, ut saspi-us mihi accidebat. Inter observandum, in obscuro etiam conclavi,nunquam micantem in Corde lucem , etiam minimam, attingere potui.
Fig.i4- ßwi« superatis diebus , utplurimüm consimilis occurrebat species,qualem delineare mea manu tentavi; prout nudis etiam oculis objici-tur. Colliquamenti sacculus, seu amnion A, copioso fuscoque refer'tus ichore, Pullum continebat, cujus vesiculae recurvum caput inte-grabant ; vertebrarum sacculi per longum producti adhuc patebant;cor B extra thoracem pendulum, triplici, hocque successivo, pulsu mo-vebatur. Nam receptus humor, quandoque adhuc rubiginosus, ä ve-na per auriculam in cordis ventriculos, ab his in arterias, & postremoin umbilicalia vasa C demandabatur. Saepe servabam pullum, &c ex-siccato subjecto vitello, Cor per diem pulsum non intermittebat. Um-bilicalium vasorum limbus P, lato quasi vase terminabatur, cujusquidem crassitiem ex implicatione reticulari venarum & arteriarumexcitari censeo; quod tamen ulteriori eget inquisitione: Exoneraban-tur autem vcnce mediis extremis finibus E in auriculam cordis.
Fig. ij. Valde solicitus eram circa primaevam Cordis apparentem formam,&, quam attingere potui a contento sanguine delineatam, hic habe-bitis*