Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
18
JPEG-Download
 

i8

Efißola, &c.

VI.

Clarissimo Viro

D. HENRI CO OLDENBURG ,

Societatis Regiae Secretario,

Marcellus Malpighim S. P.

S Ero Mantuanus tabeilarius gratistimas tuas liter as, Sexto Idus Junii* exaratas, mihi reddidit, Vir Clarissime. Librum, quem Regiovestro Mandatario, apud Venetos agenti , transmissum innuis , necdum admanus meas devenit. Exercitatiunculae de Pullo Editionem, quam profu-sa Societatis Regise humanitas jam parat, remorari non audeo. Licet enimrudem admodum hanc Observationum delineationem primo prompserim, quo-niam tamen incomparabili vestrae humanitatis affefiu eam ita foviftis &adoptastis, is? vestri juris jam satia fit, ideo paterna quoque in eandem au-thoritate gaudere vos aequum est.

Ob graviores curas protradam hucusque Incubatorum Ovorum perquifi-tionem, jam prae manibus habeo ; is quae antehac innui, prout Instrumen-torum meaeque mentis rudis acies attingit , confirmata video: Singula ta-men Iconibus, minus forte rudibus, pro virium modulo iterum delinearecontendo. Interim sapientijfimos socjos monitos velim, folliculum illum, inmeis, praecipue primis, figuris delineatum, quo Carinam contineri putabam ,vesiculam ejse repletam aere, vel saltem per-levi diaphanoque humore 5 un-de, licet supra pulli carinam cubet, ipsam tamen non omnino velat: Haecinclinata etiam Cicatrice perpeti/o summitatem tenere tentat , is? quarta dieabdomini haerens valde manifestatur, exinde vero obliteratur. Plexum,omenti instar ( de quo dubitabam ) Allantoidem este insuper deprehendi.Completa observatione, fi quae occurrerint scitu digna, communicabo.

Plantarum Iconismi tam cito in promptu ejse nequeunt ; tali etenim pe-ritia non polleo, ut singula rite is opportnue meamet manu delineem ; necartifex vel minifier praejio est, quem laboris socium efficiam, cum fiimifaartis peritos Micrologiae taedeat. His accedit, ita late dispersam ejse Plan-tarum Anatomen , tamque in abditis jacere>, ut laborem improbum lon -gdmque exigat patientiam. Reliquum igitur vitae in hac pertraftandtinfumam, t & quo citius potero, expediam. Regise interea Societati aeter'nas debeo gratias ob egregia offcia quibus me meaque jludia fovere non d?'finit. Diu vivas. Dabam Bononiae, die fecunda Augusti, 1672.

t

VII. Cde-