Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
9
JPEG-Download
 

De Cerebro,

9

Veluti distinctas, ac sejunctas papillas; hac autem repraesentabant vmgularum acervum, vel extimum digitorum pugillum, & compresserotundo orae eructabant mollem Cerebri substantiam .* propria mem-brana, a pia matre communicata, investiuntur, &c fecum ferunt san-guinea vasa; unde si in recens mactato animali opticus comprima-tur, sanguinis guttae ab interstitiis horum corporum manifeste erum-punt. Nectuntur ad invicem, tum vasis, tum forte etiam membra-nosis filamentis ob contiguitatem invicem sibi communicatis, colli-gantur veluti in fasciculum dura continente matre, ut in piscibus ob-servatur, & tandeme xtenduntur cum vasis in Retinae propaginem.

Non parum miratus sum hanc naturae diversam operandi ratio-nem , cum soleat simpliciori, öc unica utplurimum methodo proce-dere j & diu pro hoc solvendo in castum laboravi. Ex eleganti ta-men Piscis Lati structura occurrit forte probabilis solutio. Constatenim in piscibus opticorum molem fieri ex extensi quasi area, quae a ra-dice spinalis medullae sub ventriculis in gyrum flexa versus anterio-rem partem progresla, ac si manibus comprimeretur, tandem infasciculum recolligitur, & ita circumducta menyngibus in oculosdesinit: Unde nil mirum, si plicae copiose necessario contingant, namcum in Xiphia, & similibus, oculus ingentem sit sortitus magnitudi-nem, pro complendo Retinae hemisphaerio multa eguit materia, qua-re tantus fibrarum contextus in ambitum quasi ventriculi extensus insolius optici structuram necestario cestit, & compressus menyngunicircumvolutione veluti linteolum manibus coarctatum necestario pli-cis locum dedit. In sanguineis autem perfectioribus, ubi opticorumexortus inferior est, solum spinalis medulla: principio continuatus, öcRetinae pauca est expansio, exiguus natura: fibrarum suffecit fascicu-lus, quin & membranula, quae in piscibus extensas fibras hinc inde inplacentuse modum continebat, eadem forte in perfectioribus divisasaliquot fibras, tubi instar, investit, ut majus contingat robur, & inti-ma arteriarum, & venarum fiat per nervos propagatio, 6c inde incontinuatam Retinam aequalis expansio.

Ex his omnibus aliquid colligere poteris ad solvendum illud, quodantiquos, & neotericos diu vexavit, num scilicet optici perforati liflt:antiquum enim est Heros hyli accuratissimi sectoris dogma, hos pervi-os esse foramine insigni, unde poros, vel meatus opticos appellabat,quod postmodum propagavit Galenus 7. de Vlacit . Quia tamen diffi-culter observari contingebat, ideo inspectionem in magnis, & nuperextinctis animalibus faciendam monet, tribus ad hoc rite peragen-dum observatis, ut scilicet acutistimo cultro secetur, non distorquea-tur ejus substantia, & tandem sectio ultra coitum fiat, & hoc qui-dem aere existente claro, & lucido. Hunc seqnuti sunt non incele-bres Anatomici, Riolanus , Arantius , Cortefius , Gemma , 6c inter no-vissimos Gli/sonius , Charkton , Marchetti , P lemfim-, &c. In opposi-tum tamen militarunt, qui omnimodam cavitatem negant, inter quosfuit Vefalius qui nec in Canibus adhuc viventibus, nec in mox decol-latis observare potuit; hunc sequuti sunt Valverda , Aquapend, Colum-bus > Coiter, Fallopius, 6c novislime Deufingius ; ita ut in Democriti pu~

D teo