1Z
Marcellus Malpighius
Omitto, qua: de spirituum animalium in ventriculis Cerebri praeci-pue existentia objici possunt, simulque de primaria anima: sede, pine-ali scilicet glandula, quam famigeratissimus Thomas Bartholinus ner-vose concussit.
An aliis usibus vacet nervus opticus, ambigitur apud aliquos: An-gelus enim Fortius Anno 1543. docuit in Libello de mirabilibus Vitashumanae fundamentis, per cavos opticos in oculorum orbitam recep-taculorum depressione pelli aquosum quiddam, quod pinguedine mix-tum perluceat, oculorum humoris constituat; hoc autem excre-mentum censuic portionem esse succi cujusdam ab ore, & ventriculo,per nervorum radices in Cerebrum delati, pro Cerebro, ipsorumquenutritione. Priorem positionem firmavit acutissimus Andreas Casa/pi-nus, cui tamen illud contrarium occurrit, oculorum humores deter-minatam exigere molem, ut debita intercedat distantia; unde fi aquo-sa illuvie irruerent excrementa, ex irregulari horum generatione con-tinuo morbosa constitutione conflictaretur animal: Accedat, vitre-um quidem humorem, cum ignis ope in aquam fundetur, si quis flu-eret aqueus humor, eo reparari poste; Christallinum vero, cum sen-sibilem calore concretionem, patiatur, nunquam aqueo humore au-geri, Sc nutriri poste.
Exigua hasc de tam arduis excipe, öc licet aliqua non dissimilia deCerebri substantia apud Cartesianam Scholam jam prolata videas, sciastamen illa per hypothesin, sola ratione, non vero sensuum ministerioad exponenda phaenomena, ut optime innuit laudatus Bartholinus,prolata suille. Majora interim acutissima ingenii tui, & cultri aciepromere non graveris, & praxlarislimum, nostrique amantissimumBorellium conlalutato. Vale Messana:.
Pridie Kal. Novenib. 1664.
MarceU*
\