Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
21
JPEG-Download
 

Marcelli Malpighii

DE EXTERNO

TACTUS ORGANO

Epistolica

Exercitatio

A D

IACOBUM RUFFUM,

Francavillä Viceeomitetn Illustriffimum.

Nobiliffime Sapientissime Vicecomes ,

N ON tanta admiratione dignam fuisse eam natura industri-am, apposite fortasle credam, qua usum scimus, dum mi-ras Animalium structuras compegit, quanta illa, inquam*quam praemire exercuit, cum fere Divina; cuidam his or-ganis incluso particula; tantam ignorantias caliginem objecit, ut per-petuo in operibus occupata, eorum tamen rationem, & normamprorsus ignoret. Ita ut Plato ausus suerit, vel temere, vel figurateper aenigmata loquens, in haec prorumpere: ab initio anima cum mor-talis corporis vinculis includitur amens efficitur. Sensuum enim motio-nes , humorum coctiones, corporis motus, musculorum impulsus,aliaque, domesticis licet perpetuo in nostris stant officinis, nostro nutu,tanta cum facilitate, nullum tamen motionis suae documentum no-bis exhibent, & quo promptiori imperio, & impulsu emergunt, eoobscuriori caligine involuta nostrae mentis aciem fugiunt: Quinimo,Ut altum Natura in nobis servaret soporem, laboribus, & exercitatio-nibus comitem junxit dolorem, & languorem: delectationis vero^acidam quandam quietem otio pro pretio ex arte paravit, & eo tunc

G

temporis