Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
24
JPEG-Download
 

24

Marcellüs Malpighius

sententiam, ungulam tum duriorem, tum molliorem esse appendi-cem cuticulae, & retis, seu mavis eandem cum contentis papillis re-siccatis, & solidioribus factis, qua: deorsum inclinatae extremum pe-dis attingunt: in pennatis enim exterior unguis evidenter propagatura cuticula, quae in ipsis squamosa, seu cartilaginosa fere est: & in ag-ni pede per plures dies enecari avulsa cuticula cum reticulari involucrosubsequi continuatam ungulam vidi, per quam, veluti per vaginulas,evidentissime elongabantur nerveae papillae a subjecta cute enati. Hisaccedit ratio, nam sicuti in aliis partibus reticulare corpus crassius fit,ut in longius deducat ad exteriora papillas: probabile est etiam in pe-dibus, ubi maximum requirebatur tutamen, solidescente eodem, &cuticula custodiri; 6c dum mente haec pervolverem, placuit iterumlinguae cornua in bove praecipue cartilaginosa accuratiori indagine ri-mari. Haec itaque laceratione facta separantur a papillis illis grandi-oribus gustantibus tamen minoribus, quas appendices aliquas prome-re alias descripsi, occurrentes cornuum radicibus; unde collegi cor-nua este velut ungulas minimas compositas exteriori, inquam, invo-lucro & reticulari corpore; nam in radicibus dum evelluntur cornua,retis circumambiens portio laceratur; insuper per heec, veluti per pro-tractas fistulas propagari video nerveas illas papillas, hoc est, fibru-larum minimarum fasciculum, qui solidior redditus velut alterum un-guem componit. Nec reluctatur exterior figurae similitudo, & or-ganizatio, nam, ut alias habui, unumquodque cornu est veluti vir-gularum plexus.

Nec improbabilia forte haec mea, licet inania, cogitata judicabis,si perpetuam scalpendi superiora contempleris necessitatem, ut muco-si tas e palatinis glandulis exprimatur, & ruminatio facilior, & securi-or contingat; his namque veluti carminatorio pectine, vel saltemmultiplicibus unguibus macerata cibaria in frustula lacerari, & com-minui possunt. Viarum enim, & receptaculorum asperitatem, hu-jusque necessitatem sufficienter probavit insignis Fabricius ab Aquapen -Jente, & humana insuper firmavit ruminatione: in ventriculo enimdistecti ruminantis hominis internam superficiem valde asperam obser-vavit, quin & in ruminantis parte (lusisse Naturam credes) durissi-mum corniculum erupisse narrat, His addere poteris ex continua at-tritione, rcrumque asperarum contactu, dum lxvigatur cibus, lace-rationis, vel saltem indurationis in mollioribus papillis, tum gustanti-bus, tum sensitivis, futurum periculum, ni quid medium solidius, &altius excogitastet Natura. Easdem meditationes, quibus in unguiumindagine usi fumus, in Rostro etiam usurpare postumus, nam sub'stantia non videtur unguibus absimilis; nec usus reluctatur; eademenim ratione tactus, & fortis apprehensio avium ore, ac nostris m a 'nibus, & brutorum pedibus promi possunt.

Quoniam Utplurimum Natura: fere consimilis solet esse operarmethodus, ut aa rem nostram deveniam, vel saltem analoga, vel di-versa structura in obscuriorum exploratione lucem ferre solet, id eoplacuit Pennatorum pedes inspicere, & in gallo praecipue Indico to-tam plantam quibusdam tuberibus assurgentem reperio, itä tamen»