Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
35
JPEG-Download
 

De Omento y Pinguedine y Adifofis DuBibus .

cuum Rete efformatur, cujus effbrmata inania spatia quascunque fi-guras miro artificio fabrefactas prx se ferunt; quare dubitandum ve-nit ex structura, & propagine, vasorum potius, vel sacculorum acer-vum sapere, quam solius conduplicatx membranae, alias ventriculus,intestina, venae ipsae, arteriaeque non excederent duplicatae membraneegenus; cujus oppositum tamen redarguit ejus artificium, tota consen-tiente Schola. Dictis additur probabilitas, quando in Ranis natura,loco omenti, & renalis adipis, strias, seu sacculos multiplices oblon-gos, oleosa, substantia refertos, in medio abdomine, locavit. In Ovi-bus autem, Bobus, Capris, aliisque certum, inquam, est, omentumfieri ex conduplicata membrana, in cujus medio propagata exciirirunt vasa, ad quorum latera affunditur copiosa pinguedo, non absi-mili sere modo, & figura, qualis in humano Omento mox descriptaconspicitur. Intermediis autem spatiis continuatae extenduntur mem-branae, & m aliquibus etiam portionibus ita obi iterantur dictae conti-nentes membranae, ut rete, vel fibrosa veluti vasorum cauda dclineetür.

In hujusmodi striarum centro continentur arteriae, & venae, quae aventriculi fundo, & praecipue ä Riene; in jecur propagantur: ha* pertotam omenti capacitatem ramificantur, 6c ramis invicem unitisconspicua spatia efficiunt, qualia fere in arborum foliis ä fibris desig-nantur ; unde ex horum multiplicitate Rete dicitur: nfec quiescit hicnatura, dum a minoribus ramis, ut superius innui, a majori etiamtrunco undique reticulares multiplicat propagines, non absimiles aliasjqm descriptis in pulmonibus; ita ut hoc videatur perpetuum in na-tura, Venas, öc arterias jungi reti intermedio. A lix insuper propagi-nes, leu surculi in medus striis ipsis emergunt a venis, & arteriis, quxpropagantur ad lobulos pinguedinis, quibus conflari videtur totus sac-culus, leu stria,

In areis striarum mole circumvallatis, ubi reticularis sanguineorumvasorum propagatio conspicitur, plura, Sc plura corpora, quae conti-nuato ductu, quandoque flexuoso, per modum retis excurrentia pro-pagantur a stria in striam, & nonnunquam superatis proximis ad re-motas deducuntur: hxc interdum, ut m omento histricis de recentisecto observavi microscopio, non solum turgent pinguedine, & evi-denter distinguuntur a subjecto reti, sed ubi terminantur, pinguedi-noios globulos eructare quasi diceres.

Eadem in Vervecini Omenti portione, ubi ruditer vasorum reteobvelatur, deprehenduntur, quae a striis, adiposis globulis refertis, e-rumpentia, sinuosa via ad oppositas deducuntur, <5c adipe turgida mi-croicopio reperiuntur.

In Pisce, Spinula Siculis dicto, circa ovarium hinc inde usque adextremum abdominis propagatur omentum reticulare, supra quodfasciculi adiposorum vasorum deducti microscopio observantur.

In Omento Cervino, pinguedine vacuo, observantur in adiposissacculis hxc eadem corpora, qux post longam propaginem in hiscemembranis tandem solitarie foras erumpunt, & nonnunquam retis adinstar applicantur; hxc mox veluti ad fasciculum recolliguntur, & ite-rum extensa tandem ad novas strias terminantur.

In

35

I