Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
57
JPEG-Download
 

57

D E

HEPATE.

C A P. I.

Compendio exponuntur qua hucusque de frhflantia hepatis

diBa sunt .

H Epatis historiam apud antiquos, & neotericos abunde exa-ratam habemus, & novissime celeberrimi Glilfonii operatam copiosis, & dilucidis inventis elucubravit, ut nihilamplius optandum videatur. Quoniam tamen ferax estnaturae pcnu, Sc variis subsequendum Iitcratorum placitis, quando-que jam denudata veritas, iterum obvelatur, ideo non abs re erit, utquae repetitis observationibus ad clariorem dictorum lucem collegi-mus, brevibus addamus.

Dimissis igitur membranis, & vasorum propaginibus, quibus coag-mentatur hepatis moles, dicendum occurrit de ejus carne, quam,omnium consensu, medica schola ex Erasistrato, parenchyma appel-lare consuevit, pene ac sit circa vasa determinati corporis affusio. Plu-res praeunte Hipp. in lib . de carn. sanguineis fibris, frigido scilicet at-que viscoso, & pingui concreto corpore, hoc ministerium assignave-re; & videbatur sua observatione hoc firmare Harveiws in cervis,docens in primordiis suae generationis jecur rude esse, & propemo-dum informe, viderique solum rubicundam, & sanguinolentam affu-sionem: Glijfonius autem inter parenchymata recenset, cordi, pul-monibus, & renibus annumerat; addit tamen bilis aliqualem requirimiscellam ex actuali ipsius, & continua separatione. Russus perfervi*dum, igneumque jecur plurimum ad se alimenti attrahens existimat,linde, hujus robore dexteras animalis partes, sinistris prafflare infert.Accuratissimus Joh. Theod. S ebene him , hepatis substantiam minimespermaticam este ex communi Medicorum placito asserit, suique ge-neris agnoscit, cui similis non reperitur in reliquo corpore, Sc ideopartem corporis principem creditam fuisse, deducit; hujus substanti#tantam esse friabilitatem docuit praxipue Glijjo?dus , ut ablata investi-ente tunica, & vasorum implicitis nexibus, de facili effluere possit.Galenm densissimum licet hoc viscus appellet, friabile tamen statuit ;

Qw, in .