Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
66
JPEG-Download
 

66

Marcellus Malpighius

xifse, ramorum propagines, qua; abrasa hepatis carne miris plexibusconspiciuntur, non penetrare carnem, cum ipsa in acinos divisa mi-nimis propaginibus appendatur, & adnascatur. Deinde in pancreate,in parotidibus ramorum bifurcationes & divaricationes aeque conspi-cua sunt, ac in visceribus appellatis, si insignes ramos lobulorum spa-tia excurrentes perscrutemur. Et si libet consuetam natura; metho-dum rimari, in quacunque corporis particula, vel maxima, vel mi-nima, uritur perpetuo exili, & exigua vasorum propagine, quae necinstrumentis opticis forte attingi potest.

His duas alias addit differentias, hepar scilicet cum corde, pulmo-nibus, liene 6c renibus magis sanguineum esse: est enim rubicundius,calidius, Sc vitalius; glandulas autem potius spermaticas, pituitosasqueesse, unde ultimo concludit, viscera sanguini quoquomodo ministrare,glandulas autem & sanguini, & cerebro famulari. Primxva autempartium ex uno colliquamento productio, & earum dealbatio abster-so sanguine identitatem evincunt; nec undequaque verum est glan-dulas perpetuo albescere, nam dantur aliqua;, qua; interius omnes ru-bent, saltem in aliquibus conglobata; portionibus ex affuso sanguineimpense etiam rubent, quod in glandulis ad inguina observavi. Etpostremo nondum certum est, an omnes glandula; succo nutritivo, velejusdem depurationi, nervorumque ministerio incumbant, cum saliva:materia probabiliter ab arteriis effluat, quod idem in pancreate, Sc inaliis dubitari potest. Quare satius est credere, ex dicendis etiam infe-rius, omnem depurationem, secretionemque succi sive excrementitii,sive proficui e sanguinis massa, solis glandulis deberi.

C A P. V.

Porus biliarius efl hepatis excretorium vas.

C Onglomeratam glandulam jecur esse, rationibus, & autopsiahucusque prout licuit, firmavimus, Sc quoniam conglomera-tis glandulis hoc est solenne, ut proprio excretorio vase polleant, quodinductione, ducibus clarissimis Viris Sylvio 6c Stenone , firmare possu-mus, dum natura; consuetum hoc opus in parotidibus, pancreate, sa-liva;, sudoris, & lacrymarum glandulis, alusque in quibus dispersumper propriam substantiam peculiare aliquod vas conspicitur pra;tercommunia vasa, venas scilicet, arterias, & nervos, ideo in hepatisstructura hujusmodi inquirendum venit.

Quodnam autem hujusmodi sit hepatis excretorium vas indicare vi-detur ejus compages, non accurata tantum sed rudi etiam observatio-ne tentata; in eo enim radicatur cum casteris aliis communibus ducti-bus biliarius porus, ita ut quemcunque lobulum, & appensos glan-dulosos acinos tüm in centro, tum in extremitate locatos attingat, &

in