68
Marcellus Mälpighius
C A P. VI.
De Hepatis usu, an sanguificei.
T Anta est humanarum rerum vicissitudo, ingeniorumque varia?
subinde orta? speculationes, ut nec uno momento eadem per-sistat res, quas quidem aerumnas in solo jecore ita cumulatas vidimus,ut multarum tragoediarum extiterit theatrum.
Antiquistimum viguit apud Rationales dogma, hepatis munus estesanguinem ex chylo conficere, ita ut apud Graecos, & Arabes nil no-tius, & certius existat, eo quia excrementa sanguinis circa jecur locen-tur , in quod chylosa sanguinis materia devehitur; ab hoc, velutiprimo principio, vena? exorta: in truncum asliirgunt, ut ibidem ge-nitum sanguinem universo corpori communicent, & tandem obla?sojecore languet corpus, & animalis oeconomia vitiatur: Et licet incon-cullä fuerit multis sacculis opinio, soli hepati sanguificationis opus de-beri, qua tamen particula peragatur, controversum exitit : Bauhinus ,Viccolomineus Lc alii sanguinem efformari solis venarum tunicis docu-erunt , parenchyma autem vasorum diramationem tantum fulcirecrediderunt. Vefalim autem hepatis carnem primariam sanguinis ef-fectricem credidit ex ingenita vi producentis sibi simile; nec minordistensus in viarum assignatione, quibus vehatur chylus in sanguinemmutandus: constans enim fuit priscis temporibus venis mesaraicis, veluna cum sanguine, vel diverso tempore ab intestinis in cavum hepa-tis deferrimox felici hoc seculo detecta Aselliana vasa, ob contentumchylum, & ab intestinis evidentem radicationem, muneri huic destina-ta stiere ; paulo post tamen novus ipsorum innotuit terminus, & semita,unde qui pro focis, & aris ad tuendam jecoris dignitatem dimicabant,antiquam chyli semitam novo sanguinis circuitu stratam & rectamastiimpserunt, inter quos Nobilissimus Bilsim quem sequuntur Deusin-gius, Riolanus , la Noble , & alii ; hujus autem renovata? aslertioms A-chillem molitus est Bilfius famigeratistimo illo experimento canis ad-huc viventis secti, in cujus mesenterio arterias nodo vincit, & iterumcutim consuit, ut rursus post quinque horas aperiat, in quo vacua?arteria?, venae autem referta: succo quodam subobscuro, & cinericeodeprehenduntur; cum autem hujusmodi nequeat propagari ab arte-riis ob injectum vinculum, necesle est fateri ab intestinis per continu-atas radices aseendere.
Hoc experimentum multorum torsit ingenia, multisque etiam op-pugnatur, vel saltem ejus inessicacitas ad inferendam sanguinis in j c "core productionem arguitur, & demonstratur: felicissimus enim ^ )0 ‘vm Bartholinus negat mesaraicas venas hoc succo ab intestinorum ca-vitate hausto turgere, quia aliunde venas ebibiste credit; cum vasaabsolute in ipsam non hient: quare succum hunc ex refluo sanguinea liene partibus inferioribus derivat, Lc licet ejusdem succi congelatio
iBilfio