73
De Hefate.
carne deprehensa sint; oblongae itaque glandulae circa intestina ac-cubantis rudem nobis exhibet speciem, nec vasorum inde enata pro-pago conjecturam destruit, cava enim vena a carnosis hujusmodi in-testinis emergebat.
. Exercitatissimos audio Viros negantes bilem in sanguine ad je-cur appellante, co quia totum inficeret sanguinem, seque proderetsapore illo amaro, ut in icteris accidit, qui affluentem cum salivaferientem bilem persentiunt, separata urina ejus colorem redolet,totusque corporis extimus habitus flavo tingitur colore: unde pro-babilius censent alimentarem bilem in hepate ulterius coctam, pecu-,liari cystis fermento disponi, ut abeat in bilem, vel saltem sanguinisexiguam portionem folliculo receptam copiose bilis mixtura, & acti-one in similem verti bilem, sicuti perpetuari videmus acetum pauciVini infusione.
Huic positioni obstat in sanguine adeste fere omnia, & praecipuebilem, ea tamen lege, ut ex naturali compage non tanta adsit li-bertas in singulis-coercitis, ac commixtis particulis, ut ubiq; vires su-as exerant, sed organorum, & praecipue glandularum ministerio se-paratae, 6c liberiores redditae, veluti de novo exorientes, activitateproprias essentias manifestent; hoc in saliva, urina, aliisque secretissuccis probatum videmus, quorum praeexistentia in sanguine, licetperpetuo non se prodat, est tamen omnibus nota: nemo enim ne-gat, urinam praeexistere in sanguine per arterias in renes propulso;& sicut in consimilibus succis natura non expectat novam a Itera-tionem a consimili inductam liquore (saliva enim non talis efficiturex sanguinis portione alterata, & immutata ad hujusmodi naturam acoacervata, & commixta saliva, sed talis a sanguine cribratur so-la , organorum structura, & implicatione) ita etiam censendumvidetur de germana bilis in jecore generatione, ubi glandulosisubstantia cum appensis vasis observatur. Et licet rationi con-gruum videatur sola miscella affinibus unam, eandemque naturamexcitari, ut de vino, Sc aceto commixto verificatur, quoniam tamennon omnes bilis particula:, qua: in duodenum abeunt, qua: neces-sario bilis naturam omnimodam, & efficientiam sapiunt, felleamcystim attingunt, sed utplurimiim recta incedunt via, ideo probabi-liter censendum, naturam sola separatione bilem recolligere.
An vero inexistens in sanguine bilis vi tractiva similari hepatis, bi-lisque affinis in cysti, & biliario poro contentae, rapiatur per arteriamcoeliacam, & mesentericam a grandioribus vasis, ita ut quidquid bi-liosi in arteriis & praecordiis continetur similari attractione directuminclinationem illam recipiat, seque dirigi, & trahi sinat versus hepar,ut consimilibus consocietur, quod de cateris excretis etiam succisphilosophatur Glifonius , censens serosiores sanguinis partes ad renes,& vesicam ire, ubi earum uberior copia coacervatur, idem de lacte,ventriculi acido contingere putans, apud me valde dubium est; ob-scurissimum namque exi st it illud de tractione, vjque trahente a praecla-rissimo Viro expolita, qua etiam data, promiscue semper, & indis-
U criminatim
i