Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
79
JPEG-Download
 

De Cerebri Cortice.

79

batus erat: hunc probabile est ex petrificato cortice excitatum fu-isse & naturalem ejusdem glandularum retinuisse figuram. Cortica-les ha: glandulas tortuose locatas exteriores cerebri gyros componunt& exorientibus inde medullaribus fibris, seu vasculis appenduntur,ita ut ubicunque per transversum secantur gyri, determinata, & fir-ma semper glandularum congeries medullas affundatur, quod idemin cerebello evidentius conspicitur: Ejusdem etiam naturas est corticissubstantia in cerebri ventriculis, ad principium item spinalis medullaslocata, nam coctione media formam, & substantia modum glandu-larum proprium, & undequaque in exteriori cerebri regione locatissimilem redolet, cum hoc tamen, ut hujusmodi glandulas inter ex-currentia nervosa corpora locentur, ita ut ventriculorum protuberan-tia: nerveis constentur vasculis, & intermediis glandulis corticalibusin interiori etiam totius fere spinalis medullae parte cortex alias a medescriptus eandem glandulosam naturam retinet, & sanguineis vasisubique irrigatur, & in ea spina: parte, quae e cerebello, & cerebro e-labitur, sub Varolii ponte, ad imaginatum cerebelli ventriculum di-versis in locis disperguntur hujusmodi corticales glandulas, nam subextima superficie, quae fibrosa, & nervosa est, insignis ipsarum por-tio latitat, & praecipue sub ponte ipso, mox earundem glandularumetiam particulae interius, medullae commixtae conduntur.

An cerebrum fit instar hepatis jam expositi, quod totum quando-que in multiplices lobos divisum coagmentatur exiguis aliis minori-bus, vel uti glandulosis portionibus, qua: öc ipsae ulterius m minimosacinos subdividuntur, in quos ultimo desinunt vasa, dubitari potest:etenim totum cerebrum, & cerebellum, fi demas nerveas fibrulas,quibus coalescit medullaris substantia, solas glandulas exhibent, quaesuis terminis circumscriptas corticis molem construunt, öc forte lo-bulorum hepatis structuras correspondent ; an vero cerebri glandu-losa hasc exposita corpora minimis conglobentur portionibus, ut inhepate evidenter observatur, esset inquirendum. Quoniam tamencerebri lueiditas, aibedo, substantiae mucositas, & glandularum exi-guitas aciem microscopii subterfugiunt, ideo nil sensuum ope deter-minare possumus, vel saltem sagacioribus, forte potius, quam studiorimandum relinquimus, non improbabile interim putantes, iisdem«ciam acinis, has cerebri glandulas conglobari poste.

»

CAR