Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
82
JPEG-Download
 

8z

Marcellus Malpighius

brarurfi, quibus ventriculorum superficies constituitur, lacerationefacta per transversum divellatur, nam continuatarum fibrarum con-geries cum appensa glandularum portione finditur, quod etiam in ali-is cerebri cocti partibus accidit.

Inter vasorum genus reponendas este hujusmodi nerveas fibras vul-gatum illud indicare videtur: his scilicet sectis copiosum quemdamsuccum ovi albumen referentem, igneque concrescibilem emanare,ut in secto brachii nervo observavi; nec exterior horum vasculorumfigura, & propagatio obest, nam spinalis medulla rectarum fistula-rum fasciculum exhibet: & licet singuli quique insignes nervi pluri-bus veluti funiculis coagmententur, non tamen inde elici potest levisetiam conjectura, qua media e vasorum coetu arceantur, cum in plan-tis quaslibet fibra, nudis oculis conspicua pluribus fistulis, frequentibusvasculis ditata, componatur.

Fibrarum item implicatio , seu ncrveorum vasculorum laxum, &rude quoddam rete reprafentans hoc idem firmare videtur; consue-tus enim Natura mos est vasorum pracipue finibus rete efformandi,ut in arteriarum & venaruih extremis propaginibus accidit: & si licetanalogo plantarum exemplo confirmare, non desunt consimiles ada-mussim structura in fibris vitis, aliarumque arborum, & plantarumcorticem componentibus, in bulbofis item plantis, & in rapis, & si-milibus, in caudice pariter, & foliis opuntise ficus, reticularis fibra-rum propagatio undequaque nervearum fibrarum in cerebro, cerebel-lo, & fpma implicationi similis observatur. Et quoniam certum pro-culdubio est, plantarum fibras hunc reticularem plexum efformancesvasorum naturam sortiri, cum & succum* emittant, & perforata sint,ideo consequenter philosophandum. ?rit in nostris nerveis fibrulis, seuvasculis, quorum propaginem consimili methodo natura molitur.

Exaratae implicationis causas exponere difficillimum est: si enim insuperequitatione adinvicem hiantia vasa sensu attingeremus, nobis plu-ra speculandi ansa exhiberetur, locufque dubitandi estet hoc factum adintimiorem miscellam, 6c novam adaptationem in delato succo ; quo-niam tamen sensus suppetias ferre nequit, ideo solertioribus aliorumspeculationibus ista committimus, unum brevistime alias expositumfirmantes, totam albam cerebri & cerebelli substantiam, vulgaritermedullam dictam, congeriem este fibrarum, seu vasculorum, quae acaudice spinalis medullas hinc inde tortuose veluti reflexa folia circum-ducta, cavitates, 6c anfractus efformant, & tandem in propriis glan-dulis Cerebri 6c cerebelli corticem, 8c gyros constituentibus, altis ra-dicibus implantantur.

Nervearum fibrarum plexus, & coagmentatio in cerebello ramosasarbores referunt, a Cortefio, & aliis descriptas, quod etiam adamuslimm cerebro a natura tentatum reperio: si enim cerebri gyri cum con-tento cortice per transversum fecentur, vel lacerentur, consimilis ar-boris figura cum continuatis ramis, appensaque cortice deprehendi-tur : hoc facillime tibi occurret secto toto cerebro per transversum,vel ejus singulis partibus.

Tanta