87
J
2 U
s n £ A
D E
all .. 4J .t.dAfci
G
P RO OEM IV M.
T A M variam longa temporum successione passi Tunc renesfortunam, ut etiam superflui, & frustranei non sine Na-tur« convicio reputati sint: mox tandem sola structuramirabiles, ufuique valde necessario addicti inter conspi-cuas corporis partes sortiti sunt sedem. Horum compositio ita diver-sa apud Anatomicos exaratur, ut inter paucos conveniat: imaginatinamque cribri species antiquis imposuit, modumque separandae urinajsecundum ipsos exhibuit. Solo parenchymatis nomine plures con-tenti acquievere. Fibrarum inecrim idea ad atrrahendum ferum plu-ribus arrisit, & h«c consimili cordis structura firmabatur: Apud sub-sequentes dubia, vanaque extitit fibrarum in renibus existentia, undecanaliculos quosdam in eorum scissi substantia excitatos evulgarunt.Postremo multiplici substantia, parenchymate scilicet, 6e fibris coag-mentatos renes propugnarunt nonnulli; & novissime unica tantumconstare natura, hacque fibrosa, meatibus pervia, percrebuit elegan-tissima elucubratione, ita ut ex inductis sectionibus fecundum hancsententiam concludatur, exclusa quacunque substantia, praeter vasa,renum corpus nihil aliud esse, quam canaliculorum, seu meatuumcongeriem, continuati ab extima superficie ad centrum usque propa-gantur. Haec, Lc similia variis aetatibus circa renes mens humanamedicans, animum meum ad ulteriorem indaginem, vel saltem adhucusque dictorum confirmationem excitabat. Pauca igitur, ut con-formis in singulis visceribus operandi naturae norma a me m hepate,& aliis detecta ulterius firmetur, in'solius veritatis studium habeas, hocetenim structurae etiam renum additamentum rebus, quae meditor,non infeliciter lucem forte accommodabit: nec haereas, an nova vel ve-tera sint, sed an naturae consonent prudentius quaeras, illud unum ti-bi spondens, me hanc renum structuram librorum ministerio nequa-quam assequutum, sed patienti, longo & vario uso microscopii 5 cae-tera vero inde deducta ingenii, ut mei moris est, tarditate, animoqueremisso parasse.
C A P.