Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
101
JPEG-Download
 

8 )I I H P i .. I A

M

8 i i ! J 3 D /i A.

Ivi

IOI

LIE

ss

P R JE F AT I 0.

Escio quo fine ducta Vetustas, Lienem risus causam extareevulgaverit, dum longo Literatorum moerore, ob non-dum aslecutam hujus visceris naturam, lugent Academi«.Si enim Anatomicorum revolvas elucubrationes, quas co-piosas prae casteris occurrent, cum in hujus, indagine plus insudarintAuctores, qua in reliqua corporis machina , talem haesitantiam, &tam varia meditationum figmenta reperies, ut tantum absit, ut hila-ritas, ac voluptas illa sapientum risui affinis, re aliqua comperta, sub-oriri possit, quin potius inde stomachus moveatur, cum inter tot co-natus circa hujusmodi viscus, subsannandi nonnulla eruperint, a qui-bus forte etiam in Superis, si haec illos tangerent, risus excitaretur;etenim tam alte philosophati sunt de Liene homines, ut neglecta mi-ra Lienis organica compage, merum crediderint pondus, quo sini-strum corporis latus, dextro, ob jecoris praeponderandam, aequare-tur. Apud alios, nec ad ponderis munia est revocatus, sed inutilequoddam naturae supervacaneum, veriusque abscindendum reputa-tum est; Et quoniam Veterum solicita fuit cura naturam in multi-plici excrementorum generatione, eorumque eliminatione perpetuodetinere, ideo inter viscera, quae copiose ad hujusmodi operas desti-narunt, non infimum habuit Splen locum, cum ad terrestriorem se-parandum limum damnarint. Nobiliori interim vita ut frueretur, anonnullis ad vitalem auram regio Cordi praeparandum eligitur, moxvilioribus familiae servis, consociis scilicet abdominis partibus, crudi-ori e chylo coctam a se alimoniam distribuere cogitur: nec diu ga-visus hoc panificio, unicum concoquenti ventriculo fermentum mini-strat, quod temporis interim tractu deletum, dum veluti subjectumfocum calorem in ventriculum exhalare volunt, & parum ignei prae-stitit hoc lar effluvii, etenim derivata a ventriculo, vicinisque parti-bus aquosa colluvie, aquae lacus Lien efficitur. Haec & .limilia, quaealiorum detexit sedulitas, me quoque ut circa hujus visceris structu-rae indaginem occuparer suaserunt, propterea solitas revocans anato-micas exercitationes, qualescunque sint, ut mortalis vitae taedium na-tur« abdita scrutandi dulcedine mitescat, in additamentum eorum,quae jam de quibusdam visceribus evulgavi, pauca haec addam.

D d CAR