o 6
Marcellus Malpighius
pheriam Lienis deducti reflectantur versus ejusdem superficiem, &contiguis propaginibus implicentur.
Venarum in Lienem ingressus omnibus notus est, famosus namqueest splenicus ramus vena: porta? soboles, qui unica productione, velpluribus, ut de arteria dictum est, Lienis cavum subintrat 5 ulteriortamen progressus apud Anatomicos controvertitur. Doctissimus enimHigmoruA , Öc alii in bove, damis, & ovibus censent, splenicum ra-mum, cum primum attigerit Lienis tunicam in poros ejusdem corti-cis statim delinere, & obliterari; in homine autem paulo altius Sple-nis substantiam cum arteriis penetrare. Quid tamen mihi saepius ob-servare licuerit brevibus exponam, öc quoniam nullus est Lien, quiminorem involvat suarum partium obscuritatem, quam est boum,ideo, exemplo Higmori , hujus vasa examinanda assumam.
Lienis igitur vasa in bove membranea quadam portione circum-ducta , vena scilicet, & arteria, & bini nervorum rami unitim inte-riora Lienis intrant, ita ut antequam ipsum subeant levi divulsioneseparentur: ut autem jam ingressa manifestius pateant immissis in ve-na per longum forficibus aperiatur oblongus, & amplus ille venosussinus, qui per totum excurrit Lienem; in diducto hinc inde canali(si fiat sectio in parte graciliori, ubi inter hunc ductum, & exterio-rem membranam parum substantiae Lienis intercipitur) lllico emergitexigua quaedam arteria, si praecipue jam atramento repleta fuerit, quaecum nervis a sinistris, vel hinc inde excurrentibus per longum expor-rigitur, öc licet ha?c primo oculos incurrat, & prae caeteris proximiorvideatur, attamen super hanc tenuis quaedam, & diaphana extendi-tur vena: tunica, vel saltem ejus vicaria, etenim quamvis in ingressuforamina qimiam, öc quasi lacinias quasdam in splenici rami tuni-cis excitatas observemus, quibus ejusdem tunica: uniri, vel terminarivideantur cum Lienis substantia; attamen levi facta laceratione, seuextremo cultro separatione, vel ipsis etiam unguibus, continuatio hu-jus membrana?, impense tamen gracilis observatur per longum du-ctus, Öc facillimo etiam negotio a subjecta arteria, & nervis separatur.Unum tamen observatur, venam hanc prope Lienis ingressum (exteri-us scilicet ) duplici constare tunica, in ipso autem limine harum crassi-orem, Öc externam excipi ab interiori Lienis tunica, qua: vasorum in-volucrum efficit, cui arcte ha?ret, alteram autem ulterius produci.Membrana haec venosi ductus non tantum superextenditur in ea tubiparte, qua: excurrentes arterias, öc nervos fovet, sed in altera etiamparte opposita, qua: jam forficibus scissa est.
Multiplicia habet venosus hic amplus ductus foramina, dum arte-riarum , öc nervorum elongatas hinc inde propagines sequitur, ideonecessario ramorum hiatus in patenti trunco determinatis in spatiis ob-servantur ex diametro sibi correspondentes, qui cum in geminatosramos pateant, venosi tubuli ulteriorem progressum exhibent, qui hincinde ut mos sanguineorum vasorum subdivisionibus iterum productisusque ad externam membranam eandem fere servat proportionem,quam in filice observamus. Aliis ulterius foraminibus pervia est ha?cvenosa tunica, nam inter patentia ramorum orificia, multiplicia qua?-