I
De Liene »
C A P. VI.
Cogitata quaedam circa Lienis usum dubitative mundata .
L icet sit praeter institutum nostrum, qui quarundam tantum parti-um structuram exponendam assumpsimus, circa Lienis usumlaborare, de eo tamen aliqua, negative saltem, habebimus, a sagaciori-bus ex descripta a nobis historia verum expectantes usum. Partiummunia, & actiones non perpetuo ex diligenti, & atoma etiam organiinspectione innotescunt, cum natura exiguis machinis, hisque simplici-bus miras, ultra humani ingenii captum, edat operationes, ut contin-git in musculis, ex quorum simplici structura tanta impellendi visemergit, ut nisi eam sensibus attingeremus, incredibilis videretur.Aliud etiam occurrit, quod magis dolendum; cognitionem, quamhucusque homines instrumentorum etiam ope tenent, adeo hebetem,dc rudem este, ut minimum illud organicum, quo Natura: maximumemergit adhuc nos lateat, quare difficillimum videtur ex accurata eti-am partium inspectione emanantem usum praedicere. Illud tantumnobis relinquitur, ut in caeceris humanis progressibus accidit, phaeno-menorum, & effectuum varia observatione, agentium vim, & deter-minatam cautarum energiam colligere 5 solent autem ob multiplices,quae conjunctim in animali promuntur operationes, mixturam habere,ideo non raro nos fallunt. In viventibus ergo vigente salute ita Na-tura operatur, ut nobis non imperantibus, & quasi perennanti illohabitu consopitis, variae nostrarum partium operationes emergant.Ventriculus nobis etiam nolentibus concoquit, commixto liquidoadhuc ignoto i dormientibus nobis, bilis separatur, renes cribrant, 5cmusculi moventur; vigilantes, eorum, quae etiam nolumus recorda-mur, multorum nolentes obliviscimur, ita ut sit locus Pliniano dictoIgnota ?iobis sunt per quae vivimus. Ubi vero partium animalis solutacompage, vel concitato, seu retardato liquidorum motu, membro-rum tonus, & humorum immutatur fluor, tam diversa, & implicitaexcitantur symptomata, ut difficillimum, multumque indaginis requi-ratur, ut singulorum germana causa eruatur. Quapropter Plato aderudiendum Medicum peropportunum, quin & necestanum jussit im-becillam Medici naturam, perpetuum cum aegris contubernium,omnium morborum frequentem passionem.
Morbi igitur Lienis vitio suborti, ejusdem usus vcluti digito indi-care possent,nisi aliorum syndrome implicarentur. Huic additur, lie-nem viscus esse, quod ut probabiliter suspicor aliarum partium vitiiscompatitur; interdum enim determinatae nostri corporis particula:,vel etiam totius vitia, lieni communicata labe, productorum indemorborum speciebus nos ludunt. Unum relinquitur, ut inculpatoreliquarum partium habitu, sola lienis labes sit m confesso, vel ani-malis oeconomia hujus visceris ope destituatur, quod ut succederet ,
G g eximendo